{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 493.1-5","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 493.1-5","ref":"493.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/493.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/493.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/493.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Hae sunt Cheronnesi partes cuius Isthmum diximus esse iter ab Isso Amissum usque: uel Sinopem ut quibusdam placet. Regio uero extra taurum in angusta ora est: quae a Lycia tendit usque ad loca solis uicina: quae ciui tas nunc Pompeiopolis dicitur. Postea Issici sinus ora: a solis & Tarso incipiens: iam in campos panditur: quare quum hanc lustrauerimus: tota nimirum Cheronnesus erit peragrata, postea ad alias Asiae partes ultra taurum progrediemur, postremo Libyca exponemus. post Dedala itaque Rhodiorum mons est Lyciae quae etiam Dedala nominatur. Ab eo sumit initium tota Lyciae praetergauigation: quae est mille & septingen torum ac uiginti stadiorum: aspera sane ac difficilis: sed bene portuosa: & ab hominbus temperantibus habitata Quoniam huius regionis natura: Pamphilis & Cilicibus Trachiotis proxima est. Sed illi his locis ad latre cinia usi sunt: Piraticam exercentes: uel portus & uendendae praede forum Piratis exhibentes: apud Sidam Pamphyliae urbem: Cilices nauigia faciebant: ibique captiuos sub hasta uenditabant non disfitentes eos liberos esse, Lycii adeo ciuiliter & continenter uixerunt: ut cum feliciter usque in Italiam mari dominarent tamen in nullo unquam turpi lucro sese extulerunt secundum patriae morem: in Lyciaci conuentus administratione permanentes. Sunt autem uiginti & tres urbes: quae in suffragiis dandis participant: & ex quaeque ciuitate in commune collegium conueniunt: Id discerentes quod pars maxime comprobarit: maximarum cin uitatum unaqueque ferre potest tria suffragia, medie duo: Caeterae unum. Sic etiam proportione tributa pen dunt & alia muniere Artemidorus auctor est sex esse maximas. Xanthum Patara pinara Olympum Myra. Tlon secundum situm Cibyrorum iacentem. In collegio primum eligitur Lyciae praefectus. Pos alii urbium magistratus. Indicia in communi fiunt. Hi prius de bello de pace de sociis consultabant: nunc id eis non licet, sed in Romanorum situm est potestate: nisi illi permiserint uel illis ipsis expediat. Eodem mo do & iudices & magistratus proportione suffragiorum: ex unaquaque ciuitate capiuntur. Hicum adeo iu stae uiuerent: liberi apud Romanos fuerunt: & patria habuere & piratas uiderunt funditus deletos pri mum a Seruilio Isaurico quo tempore ille Ilaura coepit, postea a Pompeio magno: qui supra mille & tricenta nauigia concremauit.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 492.8-9","label":"492.8 to 492.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/492.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/492.8"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 493.6-9","label":"493.6 to 493.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/493.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/493.6"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}