{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 497.5-7","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 497.5-7","ref":"497.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/497.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/497.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/497.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":176,"text":"Latinus fluuius & uicus eiusdem nominis in excelsis Tauri partibus est Olympus Zeniceti pirate sedes & mons & castellum eodem nomine: quo tota Lycia & pamphylia & pisidia cernitur. Zenicetus capto monte Isaurico se cum tota domo con cremauit. Eius erat corycus & phasilis & multa pamphiliae loca quae omnia in Isaurici uenerunt pote statem post Latinum sunt soli: ciuitas insignis alterius ciliciae initium: quae circa Issum iacet. ea Achiurum opus est a Rhodiorum qui ex Lindo uenerunt, Pompeius magnus in hanc hominbus exaustam rel quos piratas transtulit praesertim quos & salute & prouidentia dignos intelligebat: & mutato nomi ne pompeiopolim appellauit. hinc fuere uiri memoratu digni: Chrysippus philosophus stoicus ex parte Tarsensi ortus qui inde mignauit. Item philemon poeta comicus & Aratus qui de astris uersu conscripsit. Postea est zephyrium eodem nomine: quo & id quod est calycadno proximum, postea est Anchia la paulo supra mare sita. Sardanapali opus: ut Aristobolus scribit. ubi sardanapali monumentum e & lapidea statua: quae dextrae manus digitos committit & quasi complodit, quidam dicunt ibi Epigram ma esse. Assyriis litteris insculptum huiusmodi sardanapalus Anacindaraxis filius: Anchialem & Tar sum una die condidit: ede bide lude, &","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 497.1-4","label":"497.1 to 497.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/497.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/497.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 497","label":"497","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/497","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/497"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}