{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 500.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 500.9-11","ref":"500.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/500.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/500.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/500.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"Artemidorus & Diodorus optimus tragoediae poeta: ex iis qui memorantur fuit Dionysides: sed praecipue Rona maximam eruditorum hominum multitudinem afferre potest: qui ex hac uri be sunt. Tarsensibus enim & alexandrinis plena est: ac tarsus quidem est huiusmodi. Post cydnum pyramus sequitur ex cataonia fluens: de quo ante fecimus mentionem, scribit artemidorus: hinc solos recta naui gatione esse stadia.l. proxima est mallus in edito quodam loco sita, opus amphilochi & mopsi auguris apollinis & latonae: de quibus ualde molta conficta sunt: & nos ante mentionem fecimus: quum de Calchante diceremus: & controuersia quam calchas & mopsus de diuinatione habuissent. hanc controuersiam non nulli Lyciam transferunt: ut Sophocles qui eam tragico more Pamphyliam uocat quemadmodum & Lyciam Caricam & troiam Lyciam ac Phrygiam: & cum alii tum etiam Sophocles calchatis obitum hic tradunt: & non solum de diuinatione sed de imperio contentionem sunt fabuli. Dicunt, nomopsum & amphilochum ex troia profectos mallum condidisse, postea amphilochum argos digressum cum argiuis non placuisset: illo rediisse: sed a regni communicatione exclusum singulari certam ine cum mopso concurrisse: & cum simul cecidissent sepultos esse inter se tamen distantes: & adhuc sepulturae prope Pyramum circa margar sa ostenduntur. Hinc fuit Crates grammaticus cuius discipulum Panetium dicunt. Vitra hanc oram est halenius campus: per quem philotas alexandri equitatum duxit: quum ille phalangem per oram marintimam & mallensem agrum Issum uersus: & Darii copias ex solis duceret.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 500.5-8","label":"500.5 to 500.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/500.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/500.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 501.1-4","label":"501.1 to 501.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/501.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/501.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}