{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 501.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 501.5-8","ref":"501.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/501.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/501.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/501.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"siquidem & ex tra angustias quae inter Sinopen sunt atque Issum: & non modo has sed etiam ueras angustias definiuit cum illas pro his poneret: & quod omnium stultissimum est: dixit Cheronnesum Triquetram esse: & tria es se latera exteriora. Nam qui exteriora latera dicit: id latus excipere uidetur quod circa angustias est quaesi & hoc etiam sit latus: sed non exterius nec ad mare. Si igitur angustiae adeo coactae essent: ut & latus ad urbem Issum: & latus ad ipsam sinopem uergens: poene interse iungerentur: dici posset Cheronnesum tri quetram esse: nunc uero cum angustiae quae ab eo dicuntur: tribus milibus stadiorum inter se distent: inscitia aest dicere tale quatrilaterum triquetrum esse: & non Chorographicum Is etiam qui metro comico Coro graphiam edidit: de terrae situ inscribens: in eadem est inscita quiquam Isthmum ad minimum interuallum reducat: quantum dixerunt qui dimidum totius sunt mentiti: & quaentum Artemidorus qui eum dixit esse mille & qui gentum stadiorum nondum.n.in hoc triquetram figuram cohibetur. sed nec exteriora latera recte distinxit: dicens unum esse ab Isso usque in Chelidonias: tota,n. Lyciaca ora: quae restat in rectum tendit & rhodiorum trans marina physcum usque: hinc uero continens flexum quendam accipiens iam secundi & occidentalis lateris initium facit: usque in propontidem: & byzantium. Sed quum Ephorus dicat.xvi. nationes hanc cheronnesum incolere tres Cheronnegraecas reliquas barbaras praeter mixtos homines ad mare quidem Cilicas pamphylos Lycios Bithynos pa sus phlagonas Mariandinos & Troas & Cares. Pisidas uero ac mysos & calybos & mylias in mediterranea. Apollodorus haec diuidens: decimam ac septimam natonem addidit galatarum quae iunior est Ephoro, ex his autem dicit graecos nondum troiano tpore colonos misisse, barbari uero magnitudine tpris multam confusio nem habent. dinumerari autem a poeta & tros: & eos qui nunc paphlagonas nominantur & mysos & phryges & Cares & cilices: maones uero pro lydis & alias icognitas gentes: ut halvzonas & cauconas, item extra di numerationem esse cetios solymos & cilicas: qui ex thebano sunt campo & lelegas.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 501.1-4","label":"501.1 to 501.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/501.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/501.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 501.9-12","label":"501.9 to 501.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/501.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/501.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}