{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 503.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 503.1-4","ref":"503.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/503.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/503.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/503.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"per se siue in alia gente comprehendantur. Nequaquam enim tam insignis natio occultari potest, nec si nihil de ea dicat uidetur nihil necessarium praetermittere. Mixti autem qnam sunt? nulla enim loca pro ferre possumus uel ab eo nominata uel praetermissa praeter praedicta: quae quidem mixtis tribuamus nec ex iis ullos quos dixit uel praetermisit. Nam si immixti sunt cum alii praeualerent uel graeci effecti sunt uel barbari. Tertium uero mixtum genus nullum scius, praeterea quo tres graece nationes sunt: quae Che ronnesum habitant? Nam si hoc ideo est: quia lones & Athenienses olim iide erant. Dicentur etiam iidem Do res & Aeoles: ita quod duae nationes tantum fient. Si uero perper posteriores mores sunt distinguendi quem admodum perper linguas: nationes quattuor erunt quemadmodu & linguae. Sed hanc Cheronnesum ex Epho ri definitione non solum lones incolunt uerum etiam Athenienses: ut in particularibus declaratum est. at huiusmodi quaedam aduersum Ephorum dubitanda erant. sed haec Apollodorus non multum curauit.xvi. uero nationibus ipse. x.ac vii, addidit galatarum quod & utile est tamen ad eorum pertractionem quae ab Ephoro dicuntur uel praetermittuntur: nequaqui est necessarium, ipse,n.causam affert quod.s. haec omnia post illius aetatem fuere quum uero ad poetam transitr id recte ait quod post troiana tempora multa barbarorum confusio facta est perper mutationes. Nam quaedam aucta sunt quaedam imminuta quaedam distra cta quaedam in unum coacta. Sed non bene dicit duplicem causam esse: quare poeta quorundam non meminit: quod scilicet uel nondum haec natio inabitaret: uel quod ab alia comprehenderetur: nam Cappadociam cum Cataoniam & Lycaoniam non nominat ob neutram tamen harum causarum nullam enim huismodi historiam de his habemus praeterea curare respondere: quare Homerus Cappadocas & Lycaones praetermisit: quod uero Ephorus praeteriit & ipsum praeterire & ad hoc illius sententiam afferre: quum id perscrutatur & pertractat ridiculum est.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 502","label":"502","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/502","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/502"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 503.5-8","label":"503.5 to 503.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/503.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/503.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}