{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 507.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 507.1-4","ref":"507.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/507.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/507.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/507.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Quum alexam der petram quandam nomine auernum primo adortu cepisset: cuius radices Indus non procul a fonte suo per fluit gloriabundi dixerunt: Herculem ter petram adortum ter inde repulsum fuisse: ab iis autem qui cum eo mi litauerant profectos uolunt Sibas generis signum seruantes quod pellibus amitiantur quemadmodum her cules & quod clauas gerant easque bobus & mulis iurant. Hanc fabulam exiis confirmant quae de cauca so ac prometheo memorantur: quae a perua quidem causa huc ex ponto translata sunt, Nam quum sacram quar dam speluncam apud Paropamisadas uiderent: in ea dixerunt uinctum fuisse prometheum: atque herculem: ut i lum liberaret huc uenisse & hunc esse caucasum: in quo graeci uinctum promentheum tradiderunt: quae omnia eorum figmenta esse qui Alexandro adulari studebant: cerium est ex eo maxime quod scriptores non concor dant sed alii mentionem de hoc faciunt: alii minime. Non mpar est res adeo illustres & ambitione plenas non esse auditas: & si sunt audite non uidetur uerisimile non fuisse existiatas dignas memoratu: fuisse prae sertim a fidelissimis eorum: Tum ex eo quod ii per quos herculi & baccho transeundum erat: nullum signu ha bent: quo ostendant illos per eam terram transiuisse. Praeterea eiusmodi herculis stola multo posterior tro iana memoria figmentu eorum uidetur: qui heracliam condiderunt: siue is pisander fuerit siue alius. Antiquae enim statuae talem ornatum non habent. Quare in his id tenendum est quod ad fidem proxinme accedit. Nos & in superioribus Geographiae libris haec digessimus quantum fieri potuit diligenter & nunc etiam di geremus. Illis .n.ad manum utemur & alia adiiciemus quantum uidebitur ad euidentiam oportunum. Sed ex degestione quae tunc facta fuit: ea praesertim certissima uidebantur: quae summatim ab Eratosthene tradita erant: in tertio geographiae libro de ea scilicet quae tunc India putabatur: quum eam Alexander peragrauit: & Indus flumen eius confinium erat, & Ariane quam deinceps ad orientem sitam perse tenuerunt: postea magnam eius partem Indi occupauere macedonibus ademptam: Atque haec ab Eratosthenem traduntur, Indiam a septentrione tauri extrema terminat.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 506-2","label":"506","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/506-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/506-2"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 507.5-8","label":"507.5 to 507.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/507.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/507.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}