{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 507.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 507.9-11","ref":"507.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/507.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/507.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/507.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Tota india fluminibus irrigatur, quorum quaedam in duo maxima irrumpunt, Indum atque gangem quaedam propriis hostiis in mare emittunt & omnia ortum habent a caucaso prino ad meridiem delata, postea alia in eadem permanent cursu praesertim quae in Indum influunt, alia flectuntur ad orientem quemadmodum ganges qui a montibus descendens quum in planiciem peruenerit ad orientem conuersus: & Palibothra ciuitatem maximam praeterfluen in eius mare progreditur: & unum hostium habet: quanquam omnium Indicorum flumen maximum sit. Indus duobus hostiis in mare ad meridiem emittit. Patralerinam complectens aegyptio delta persimilem. Ex horum fluuiorum uaporibus & etesiis stagnantur campi. Nam & Eratosthenes dicit indiam aestiuis hymbribus madere: & eo tempore linum feratur & millitum & Sasamum. Oriza & Bosmorus. Hiberno autem tempore seritur trit cum ordeum legumina & aliae fruges esculentae quarum nos ignari sumus: & fere eadem nascuntur in India: quae in aethiopia & in aegypto. Indici fluuii omnia ferunt praeter Hippopotamum quamm onisicritus dicat eos etiam imn india procreati. Ex hominibus meridionales colore ethiopibus aspectu a capillatura aliis persimi les sunt. Nam perper aeris humiditatem non crispantur. At boreales aegyptiis sunt similes: Taprobanem Pelagiam insulam distare dicunt ab australissimis partibus: quae sunt apuam Coniacos meridiem uersus septem dierum nauigatione: eius longitudinem esse ad viii, milia stadiorum ethiopiam uersus in ea elephantos gigni. Haec quidem ab Eratosthe ne traduntur quibus ea sunt addenda quae a nonnullis qui propriam scripturam componunt: exquitite dici existimantur. Vt ab Onisicrito qui huius insulae magnitudinem facit stadiorum, v.milium. Lengitudinem uero & latitudinem nullam distinguit: Distare eam a continenti. xx.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 507.5-8","label":"507.5 to 507.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/507.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/507.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 508","label":"508","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/508","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/508"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}