{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 510.1-3","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 510.1-3","ref":"510.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/510.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/510.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/510.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"ues uelorum uitio male nauigare: quae etiam aluis non mitratis sint fabricare. Inter eam atque Indiam alias insulas esse: Ipsam uero omnium australissimam. Circa eam gigni cete uitae ancipitis: alia bobus alia equis alia aliis terrestribus animalibus similia. Nearchus de fluuiorum effusione haec affert exempla quod dictum est: Hermi & Caystri & meandri & caici campos similes esse propter limum qui e montibus delatus canpos auget immo facit. Deferre autem flumina eum qui mollior sit & pinguior: ex quo campi fiunt. Idque recte dici quod tale exquase illud od Herodotus de nilo ait: atque eius terra: quod ea illius donum sit. Et propterea nearchus putat Nilum recte eodem nomine uocari quo etiam aegyptus. Aristobulus dicit Solos montes & montium ima: pluuiam & niues sentire. Campos uero tum hymbrium esse expertes: tum niuis ex incremen to fluminum regionem inundari: in montibus per hyemem ningere. uere incipiente hymbres incipere ac semper magis augeri. Asianis & die & nocte iugiter & copiose flumina effundi ausque ad arcturi exor tum: ea nauibus & hymbribus aucta campos irrigare. Quae omnia & a se & ab aliis deprehensa dicit: quum ex popamisadis in Indiam contenderent: post pleiadum occasum & in montibus immorarentur: & Hypasiorum & musicam terram hyeme permearent. Vere autem incipiente quum in campos & Taxilam urbem maxi mam atque hinc in hydaspem ac pori regionem descendissent. Hyeme quidem aquam non uidisse sed niues solum: & primo Taxilis pluisse: ac postquae in Hydaspem uenissent & porum superassent: iter in Hypani facientes orientem uersus atque inde in hydaspem rursum, continue pluisse praesertim flantibus etesiis: Arcturi autem exortu cessasse: & quum circa nauium fabricationem ad hydaspem immorati essent: & non multis diebus ante pleiadum occasum nauigare coepissent: totum autumnum & hyemem & uer & aduentantem aestatem in nauigatione occupantes circiter canis exortum in Pattalenam peruenisse: quumque menses x.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 508","label":"508","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/508","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/508"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 510.4-7","label":"510.4 to 510.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/510.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/510.4"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}