{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 510.4-7","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 510.4-7","ref":"510.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/510.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/510.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/510.4.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"nauigassent nuquam aquam scensisset uigentibus etiam etesiis & fluminum uero excrescentia campos inundari mare propter contrarios uentos intractabile esse: & nullum flatum a terra insequi: quod etiam Nearchus affirmat de: aestiuis autem hymbribus non concordat sed aestate dicit in campos pluere: hyeme uero ne quaquam. De fluminum excrescentia conuenit inter eos. Nearchus cum prope Acesinem castrametatus esset: dicit se coactum fuisse ut locum alium ascensu arduum immutaret: idque circiter aestiuale solstitium contigisse: Aristobulus excrescentie mensuram cubitorum.xI. tradidit: quorum uiginti alueum implerent supra priorem profunditatem usque ad labrum: reliqui autem. xx. In campos effunderentur. Sed in hoc potissimum concordant: quod contingit urbes insulas effici cum supra aggeribus constitute sint quemadmodum in aegypto contigit & aethiopia, Post arcturum iam aqua subcidente cessare inundationem. Addit etiam terram semigelatam & srigore fissam seri & fruges optimas gigni. Aristobulus dicit Oryzam in aquis clausis stare factis areolis obusdam: eamque esse altitudine cubitorum quattuor, multi fructus multarumque spicarum meti circiter pleiados occasum emundari ut speltam. Nasci etiam in battriano agro: & in babysonio & in Susio & in inferiore syria, Megillus scribit eam ante pluuias seri: consitione tamen & irrigatione indigere & clausis aquis irrigari. Bosmorus quem Onisicritus ait in ueneratione esse: minor est tririco & inter amnes nascitur Torretur autem quum in area excutitur: sed iurant ne prius eum ex area moueant quam igni concoxerint: idcirco ne semen exportetur. Hanc regionem aegypto & ethiopiae similem dicit. Rursum Aristobulus contrarie rate allata: cum nilus ex hymbribus crescat. Indiae uero flumina ex septentrionalibus: querit quare in termedia loca hymbribus carent. Nam nec inter Thebaica usque in Syenem & loca Meroe proxima: nec in indiae partibus a Pattalena usque in Hydaspem pluit. Viteriorem uero regionem: in qua & pluit & ningit: pin de excoli dixit: atque aliam quae est ultra Indiam cum ab hymbribus & niuibus irrigetur. Atque ex iis quae con memorat uerisimile est terram facile a terraemotibus concuri ab humiditate laxatam & facile rumpi ut etiam fluminum aluei immutentur. Vnde ad negotia quaedam missus uidisse se ait.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 510.1-3","label":"510.1 to 510.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/510.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/510.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 510.8-11","label":"510.8 to 510.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/510.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/510.8"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}