{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 511-2","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 511-2","ref":"511-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/511-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/511-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/511-2.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":417,"text":"larem & propterea magis adurere: unde non bene dici solem propinquum quum ab omnibus aequaliter distet nec calorem esse nigredinis causam. Nam nec iis qui in uentre sunt matris: quos nondum Sol attigit sed melius dicunt qui causam soli tribuunt & eius adustioni per uehementem quandam summi humoris attractio nem: quamobrem diximus indos non crispari nec eorum colorem aduri cum talia non patiantur, quia de hu mido aere participant in utero autem per seminalem dispositionem iam tales fiunt quales fuere qui eos genuerunt. Hoc.n.modo & passiones a generatione contractae: & alie similitudines dicuntur. Quod autem Sol aeque ab omnibus distet. hoc ad sensum dictum est non autem ad rationem. Atque ad sensum non quomo docunque: sed ut terram dicimus ad solis speram puncti rationem obtinere: quoniam ad talem sensum quo calorem percipimus: de proximo quidem magis de longinquo uero minus: non autem aequalem. Et hoc mon Sol propinquis ethiopibus dicetur non ut Onesicreto uisum est: atque illud ex iis est quae concedunt & similitudinem ad aegyptum seruant & ethiopiam quod campi qui non inundantur: perper siccitatem sterilescunt, Nearchus primam de nilo questionem unde scilicet augeatur. ait indica flumina edocetur, quoniam ex aestiuis hymbribus id contingit & Alexandrum quum crocodelos in Hydaspe uidisse: & aegyptias fabas in acesione inuenissent: putasse id esse nili initium: & propterea classem in aegyptum parasse: tanquam hoc flumen in nilum nauigaturum paulopost intellexisse: quod sperabat effici non posse. Nam magna flumina interiacent & diffi ciles aluei: & in primis oceanus in quem omnia indiae flumina emittunt postea Areana & persicus & arabi cus sinus: & in ipsa Arabia & Troglodytica ac de uentis quidem & hymbribus & fluminum incrementis & camporum inundetione hactenus. Hunc opus est ut de singulis fluminibus dicamus quecunque ad geo graphiam utilia sunt: & quorum nos historiam accipimus: Nam flumina in primis ad totam praesentem materiam conducunt cum eam magnitudines & figuras regionum naturaliter determinent. Nilus & indiae flumina aliquid plus caeteris habent: propterea quod siue ipsis regio est inhabitabilis. nam & colitur simul & nauigantur: & aliter adiri & habitari non postea. Nos itaque ea historiae mandamus quae in indum emittunt: & quae memoratu digna existimamus: & loca per quae deferuntur. Caetera uero ex parte maxima ignorantur. Alexander qui haec plurimum illustrauit: in initio quum ii: qui Darium dolo occide rant ad capiendam Arianam impetum fecissent optimum fore existimauit: si eos persequeretur & aboleret: quare in loca uenit indiae proxima per arianam quae ad dextram relicta: paropamisum ad borealia bactrianamque Arborum truncti Acesies fluuius Hyarotis fluArboris spa tium Lana in arbore Musicanis Cinnamomum Nardum Indie aimalia Aegyptiae mulieres Nilus secundus est Niliaqua ci tius decoque tur Aethyopes cur nigri & crispi Nilus unde augetur Paropamisus","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 511","label":"511","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/511","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/511"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 513","label":"513","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/513","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/513"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}