{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 514.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 514.5-8","ref":"514.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/514.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/514.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/514.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Vnde & plura sunt ab illo consecuti: quam ipsi praebuere adeo ut macedones ex inuidia dicerent quasi alexander non haberet quibus beneficeret: priusquam indium trai ceret. Sunt qui dicant hanc regionem maiorem aegypto. Vitra hanc in montibus est Abisari regio: apud quem legati ab eo missi nunciauerunt duos dracones nutriri: alterum. lxxxi cubitorum longitudine: alterum c. &. XI. (ut Onesicritus refert) qui non Alexandri: sed potius admirabilium descriptor est appellandus. Nam omnes qui de Alexandro pertractant: miracula pro ueritate habent. Hic autem omnes monstris uidetur exuperare. Dicit tamen quaedam uerisimilia & memoratu digna: quae etiam qui non credit: non praeteriret, Sunt & alii qui dicant dracones in emodis montibus capi: & in speluncis enutriri. Inter Hydaspem & Acesinem est pori terra: multa sane & opulenta, cec. fere ciuitatum. Item silua prope emodos montes: ex qua Ale xander multam abietem & pinum & cedrum: & uarias alias arbores: in hydaspem deduxit. Ex quibus classem construxit iuxta urbes in utraque fluminis ripa ab eo conditas: ubi porum uicit quarum alteram bucephaliam nominauit: ab equo: qui in eo proelio cecidit. Is bucephalas a latitudine frontis dictus est quo semper Alexander in certaminibus utebatur. Erat. nobellator optimus. Niceam uero a uictoria appellauit. Di cunt esse in ea silua maximam ingentium circopithecorum multitudinem: adeo ut quum macedones aliquan do multos in collibus quibusdam apertis uidissent in aciem instructos, nam id animal ad humanum accedit ingenium: non minusquae elephanthes castra putasse: & in eos tanquam in hostes irruisse. Sed quum a Ta xilio qui quum Alexandro erat: rem agnouissent cessasse. Hoc animal duobus capitur modis nam quum imi tanum sit: & in arbores fugiat. uenatores quum eos in arboribus insidere animaduertunt: catinum aqua plenum in conspectu ponunt: oculos sibi ex ea abluentes: postea uisco pro aqua posito abeunt a longe insidiantes. Quum animal ex arbore descenderit: & sese uisio illiuerit & conniuenti palpebrae implicitae fuerint: accedentes uiuuum capiunt. Atque hic unus est modus: alter est. Postquam Culleolos quosdam in subli gaculi modum induti fuerint: abeunt aliis ibi relictis interius uillosis: & uisco illitis.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 514.1-4","label":"514.1 to 514.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/514.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/514.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 514.9-12","label":"514.9 to 514.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/514.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/514.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}