{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 514.9-12","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 514.9-12","ref":"514.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/514.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/514.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/514.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Simiae in hos ingre dientes facile capiuntur. Sunt qui catheam: Sophitis regionem: qui unus fuit ex Nomarchis. Inter hos am nes locauerint. Quidam trans Acesinem, & hyarotidem finitimam terrae pori, consobrini alterius pori: qui ab Alexandro captus fuit. Regionem uero quae sub hoc est gandaridem uocant. Sed mirum in modum pulchritudinem in cathea excoli dicunt: ut equorum & canum: & Onesicritus autor est apund eos regem pulcherrimum eligi puerum uero post duos menses quam natus fuerit publice iudicari: utrum legitimam formam habeat & uita dignam nec ne: eumque quum ab eo iudicatus fuerit: qui rei praeest: uel uiuere uel interimi. Tin gi etiam mentum eius multis uariisque coloribus ornatus gratia: & multos ex indis id studiosius face re: regionem colores admirabiles & capillis & uestibus tingendis ferre homines caeteris in rebus fruga les circa ornatum autem curiosos: Catheorum proprium esse dicit ut sponsus & sponsa se mutuo aligant. Item ut uxores cum uiris defunctis combutantur: ob hanc causam: quod quum aliquando adolescentulos ada marent: a uiris secedebant: uel eos ueneno intermebant: ut ergo ueneficia tollerentur hanc legem conditam esse: quae profecto lex & causam: hi non satis probabilis uidetur. Dicunt in terra Sopithis: in modo te quodam sales effodi: qui toti indiae sufficiant. Item auri & argenti metalla non longe in aliis montibus di cuntur ut gorgus tradidit metallorum gnarus. Indi & metallorum & fusilium imperiti: quibus abundent nesciunt: idcirco rem simplicius tractant. In eandem terra canes optias narrant, atque Alexandrum,c. &. I. canes a Sophite ac cepisse: ut periculum faceret duos leoni amisisse: quibus illum tenentibus: alios duos soluisse: qui quum iam in certamine consisterent Sophites iussit: ut unus ex canibus crure apprehensus abstraheretur a morsu: & nisi obtemperaret: crus amputaretur: quod Alexander prino non concessit cani uidelicet perceies. Sed cum sophites diceret: se quattuor pro uno daturum concessit. Canis uero prius sibi crus incidi profundo uulnere passus est: quam morsum dimitteret.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 514.5-8","label":"514.5 to 514.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/514.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/514.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 514.13","label":"514.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/514.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/514.13"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}