{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 521.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 521.1-4","ref":"521.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/521.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/521.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/521.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Onesicritus id proprium eorum ait: qui sub musicano sunt: & quasi eorum officium: quemadmodum & alia permulta eius regionis officia commemorat ut pote iustissime. Regis corpus empticiae mulieris curant. Qui regem custodiunt: & reliquus exercitus manent extra portas. Si qua mulier regem ebrium occiderit munus habent: ut cum illius successore iungatur: Succedunt autem filii: regi interdiu dormire non licet: nocte cogitur cubilia per horas mutare. Idque perper insidias: quum in castris est: saepe exit nam & ad iudicium exit per diem audiens: etiam si hora sit: ut corpus curet. Id antem fit strigilum perfictione: nam simul & audit: & a tribus perfrictoribus perfricatur: exit etiam ad sacrificia. Tertio ad uenationem: ubi bacchi co more maxima mulierum caterna circonfunditur. Stipatores exterius manent. Nam uia finibus obtexitur quod si quis interius ad mulieres praeuaricauerit: capite plectitur: praecedunt eum tympana & tintimabula. Quum in locis septis uenatur e solio sagittat: assistunt ei duae tresue mulieres armatae quum in locis non clau sis uenatur: sagittat ab elephante. Ex mulieribus aliae in curribus fedent: aliae in equis aliae in elephantis: quemadmodum & militant omnibus armis exercitatae: quae profecto multum nostri discrepant: id maxime: quod de caucasi habitationibus dicitur: quo in propatulo cum mulieribus coant: & quod parentum carnibus uescantur. Addit antm circopithecos ibi esse qui per praecipicia uadentes: petras contra insequentes deuoluant. Animalia quae apud nos mitia sunt apud illos magna ex pte siluestria esse: equos ibi unicornes esse: ceruinis capitibus. Ex arundinibus erecta esse tricenum prialuum longitudine humiles quinquage num. Tanta crassitudine: ut quibusdam diametros sit ternum cubitorum: quibusdam dupla. Sed ad fa bulas rediens: ait homines quosdam esse quinque palmos: quosdam tripalmos: quorum nonnulli naso careant & duo tantum spiramenta supra os habeant. Cum tripalmis grues pugnare quod & Homerus significet Item perdices anserum magnitudine Illos gruum oua legere atque abolere. nam ibi nidificant: nec alibi eorum oua nidique reperiuntur. Saepe etiam grus cecidit: quae aeneum spiculum habebat a rebus ibi gestis.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 520-2","label":"520","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/520-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/520-2"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 521.5-8","label":"521.5 to 521.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/521.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/521.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}