{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 521.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 521.5-8","ref":"521.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/521.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/521.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/521.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Similia sunt quae de enotocoetis: & siluestribus hominibus: ac monstris caeteris dicuntur. Sed siluestres homines ad Sadrocotum non esse delatos cum ad mortem obdurent: atque eos calcanea anterius digitos & pedis de orsum posterius habere. Adductos fuisse quosdam carentes ore: mites homines qui circa gangis ortum habitent, & uaporibus assarum carnium & fructuu ac florum adoribus enutriuntur: & pro ore spiramenta quaedam habeant. Rebus fetidis oppido grauari: adeo ut uix superueniant: praesertim in castris. De aliis et permultis philosophos narrare: ut de ocypodibus qui cursu equos praeuertant: de enotochoetis qui aures ad talos usque dependentes habeant: ut super eis indormiant: adeo fortes ut arbores euellant & neruum fran gant. Alios esse unoculos caninis auribus: & crinibus erectis, pectore hyspido habentes oculum in media fronte: qui nasco carent: omnia & cruda edere: & pruo tempore uiuentes ante senectutem extingui& superiorem oris partem eminentissimam habere. De hyperboreis qui mille annos uiuunt eadem scribit: quae simonides & pindarus & alii poetae: atque illud fabulosum est: quod a Timagine dicitur: quod aeneis guttis plue rit: & quod ea pluuia tactus fuerit: propinquior ueritati est Megasthenes qui ait flumina auri micas deferre: ex quibus regi tributum aduehatur: id quod etiam in Iberia contingit. De philosophis dicit: quod qui sunt montani bacchum celebrant: signa quaedam ostendentes quod solum apud eos agrestis uitis nascatur. & aedera & laurus & myrtus & buxus: & alia semper uirentia quorum nullum sit transeuphratem praeter pauca qua dam in hortis irriguis & multo cultu conseruata. Bracchicum est etiam Sidonem & mitras gestare. & unguentis uti: & floribus tingi: & tympana & tintinabula exeuntem regem praecedere. Campestres uero Her culem colunt: quam profecto fabulosa sunt: & a multis redarguta: praesertim de uino ac uitibus: nam regio transcuphratem & harmeniam uineas habet. Mesopotamia quidem tota & media: usque in persiam: & Car maniam: magna ex parte uitibus & uino abundant.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 521.1-4","label":"521.1 to 521.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/521.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/521.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 521.9-12","label":"521.9 to 521.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/521.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/521.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}