{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 521.9-12","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 521.9-12","ref":"521.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/521.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/521.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/521.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"De philosophis quoque diuisionem aliam facit: quorum duo genera dicit: nam alios bragmanas uocat: alios germanas: sed praecipue bragmanas probat: quod cum Graecis i opinionibus concordent. Hi quamprimum concepti sunt: uiros doctos curatores habent: qui & ma tri & concepto accedentes: quaedam canunt in prolis felicitatem: sed re uera quaedam continentiae praecepta dant matres libenter eos audientes: foelices in prole existimantur. Postquae uero nati sunt: alios: atque alios curato res sortiuntur: nam quo magis aetas adolescit, elegentiores magistros habent. Refert & phisosophos ante urbem in luco exerceri. intra compositum quaedam circuitum frugaliter uiuentes: super toris ac pellibus. & ab animalibus ac uiuere abstinere seriis sermonibus intentos, & cum uolentibus audire communitantes. Auditori ant non licere nec loqui nec sternutare nec etiam excreare: uel die illa cetu explodi: ut incontinentem & cum.xxx. & vii annos sic uixerit in sua secedere. & laxius licentiusque uiuere: sindonem induere aurum in manibus & au ribus moderate gestare: & carnibus uesci animalium, quae hominem ad opa non adiuuant ab acribus: & condi mentis abstinere, & uxores multas cape. propagandae prolis gratia. Nam a pluribus plura eueniunt bona. Dicit etiam bragmanas cum uxoribus non philosophari ne si improbe sint. aliquid quod efferri nefas sit: in prophanos efferant, si propae ne uiros relinquant. Nam qu uoluptatem ac dolorem uitam ac mortem eque con semnit, subditus esse non paritur. huiusmodi autem sunt probus & proba. Item multa eos de morte dicere, & hanc uitam putandam esse, quasi quendam uiuidum hominum conceptum. mortem uero natiuitatem, ad ueram illam & foelicem uitantis qui recte philosophati sunt. Idcirco eos multa exerciratione uti ad mortis praeparatio nem. Nihilque eorum quae hominibus anccidere dicuntur bonum esse uel malum: nec iisdem rebus alios an gi: alios laetanri: ac si in somniantium imaginationes habeant: nec eosdem iisdem interdum angi: interdum immu tatos laetari.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 521.5-8","label":"521.5 to 521.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/521.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/521.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 522.1-4","label":"522.1 to 522.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/522.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/522.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}