{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 522.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 522.1-4","ref":"522.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/522.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/522.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/522.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Eorum uero quae ad naturam partinent: partim dicit stultitiam ab eis significari: qui i operibus me lioris sint, quam in uerbis & multa per fabulas persuadeant: partim uero cum Graecis sentire: ut quod mundus sit creatus & corruptibilis & spericus: & quod conditor & administrator omnium deus uniuersum prua dit. Vniuersarum rerum primordia diuersa esse faciendi autem mundi initium aquam & praeter quattuor elemen ta: quintam quandam naturam esse: ex qua caelum astraque constent. Terram in medio sitam uniuerii: de semine de anima: aliisque compluribus similia dicunt. Inserunt fabulas quasdam quemadmodum plato de im mortalitate aimae & de iudiciis: quae apud inferos fiunt: & alia huiusmodi non pauca: ac de Bragmanis: quidem hactenus: ex germanis eos honoratissimos ait: qui siluicolae appellantur: ex ea quod in siluis degant: ex frontibus & siluestribus fructibus uiuentes: uestes ex arborum corticibus habere: uini & ueneris ex pertes. Cum regibus de causis rerum interrogantibus per nuntios colloque & per illos diuina a regibus coli & placari. Post siluicolas in honore medicons esse: ut qui circa hominem philosophentur: frugales quidem non tamen rusticantes: orvza & ordeaceis uiuentes, quae nemo rogatus illis non irrogat, nemo hospicio non libenter suscepit posse eos & fecundos facere, & marium & seminarum procreationem per medicamenta prae stare. Medicinam plurimum per cibos perfici: non autem per medicameta, ex medicamentis maxime unctiones probari, & cataplasmata, caeterea maleficii non esse experita. Atque tam quam illos, & in laboribus & tolerantia constantiam exercere. adeo ut quotidie in eodem gestu immoti perseuerent. Alios esse quorum quidam diui uinatores: incantatoresque sint. & consuetudinum, & dictorum circa defunctos non ignari. Errates per uicos & urbes, quidam uero his elegantiores atque urbaniores nec ipsi abstinentes ab iis quae de inferis memorant quaecunque ad pietatem sanctimoniaque partinent. Cum horum etiam nonnullis mulieres philosophari a ueneris abstinentes. Aristobulus uidisse se dicit Sophistas duos ex Taxilis, utrosque Bragmanas alterum seniorem tonsum, alterum iuniorem comatum, quos discipuli sequebantur.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 521.9-12","label":"521.9 to 521.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/521.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/521.9"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 522.5-8","label":"522.5 to 522.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/522.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/522.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}