{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 524.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 524.5-8","ref":"524.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/524.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/524.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/524.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Reliquum uero exoquant: ne uacui sint, sed habeant unde operentur. Armaturum esse arcum & sagittas tricubitales: uel hastam & pel tam & gladium latum tricubitalem: & capistris pro frenis uti: quae a paruis camis non differant. Item labia clauis perforari: ostendens praeterea idos ualde studiosos esse circa artes. Dicit quod quum spongiam quod ma cedonas uidissent mox eam sunt imitati: pilos & funiculos subtiles: & liciam in lanam consuentes: & quum ea perfecissent partim traxisse: partim coloribus tixisse. Item subito multos strigilum & inecythorum magistros effe ctos esse: epistolas in Sidonibus scribere bene fullatis: alienis litteris non uti aere fuso uti: percusio nequaquam causam uero non dixit cum absurditatem consequenter dixisset: quod uasa fictilium more frangerentur: quum cadunt ex his: quae de India memorantur: illud est quod apud eos mos est: & reges & omnes: qui in potestate aliquam sunt adorari non autem uenerari. Haec regio lapides preciosos fert: ut Cristallum: & uarios carbunculos & mar garitas. Quod autem scriptores inter se non concordent ea sint indicio: quae de Calano referuntur. Nam quod cum Alexandro fuerit. & per ignem sponte interierit: conuenit inter eos: modum uero non eundem omnes dicunt: nec eisdem de causis: sed alii tradunt eum tanquam regis commendatorem secutum fuisse: extra Indiae sines praeter communem aliorum philosophorum consuetudinem: qui Indiae regibus assistunt ea curantes quae ad deorum cultum pertinent ut magni persis: Quumque apud pasargadas aegrotaret nam tum primum eum morbus inuasit: seipsum extulisse anno uitae suae. lxxiii. rengis preces minime exaudientem factam, pyra: & aurea lectica supimposita: illum in ea cubuisse & stramentis optum: combustum fuisse: Sunt qui dicant enim in lignea domo frondibus plena: & pyra super tecto constructa iclusum: post pompam cum quae erat se ut trabem in iguem iniecisse: & cum domo deflagrasse. Megasthenes putat nullum philosophis decretum esse: ut sese afferant: Immo qui id fecerit: pue rilem iudicari: Et natura quidem duros: in uulnus uel praecipitium ferri: doloris impatientes in profundum maris doloris patientissimos strangulari.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 524.1-4","label":"524.1 to 524.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/524.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/524.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 524.9-12","label":"524.9 to 524.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/524.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/524.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}