{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 525.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 525.5-8","ref":"525.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/525.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/525.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/525.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"Ab austro septentrione eodem mari: & eisdem montibus terminata: quibus in Ariana dia & eodem flumine indo qui inter eum in eam fluit atque indiam Citerius uero ad occidentem porrecta: usque ad lineam quae a caspis portis in Carmaniam describitur: ut quadrilatera sit figura: Australe itaque latus ab indi & pattalenae hostiis incipit: finit autem Carminiam uersus & perisci sinus: os habens promontorium ad Arbies austrum satis expositum. Postea i sinum deflectit usque in persiam. In ea primum Arbies habitant: eodem nomine Arbis fluquo Arbis flumen appellati: quod eos a sequentibus oritis disterminat mille fere stadiorum oram habentes Oritae ut Nearchus uult: quae & ipse Indorum pars est: postea sunt Oritae gens liberae conditionis: quorum prae Ichthyoternauigatio mille & octingentorum stadiorum est: postea Ichthyophaęorum ora, vii millium & quadringentorum. Postea Carmaniorum trium millium & septingentorum: usque in persiam: quare uniuersa stadia sunt phagi xii, millia & nugenta. Ichthyophagorum regio secus mare est & magna ex parte arboribus caret: raritas in ea palmarum: Achianti myricae: aquarum: & domestici cibi maxima est. Vescuntur piscibus tum ipsi: tum eorum pecora: & aquas pluuiales: ac foffiles potant: pecorum carnes piscibus praebent: domicilia ex ossibus cetorum & ostreorum conchis: magna ex parte faciunt: Nam trabium & fulcorum usum coste praestant portas maxillae & uertebris fiunt mortaria: in quibus pisces subiguntur: ad solem assantur: postea ex his panen conficiunt: frumenti paululum admiscentes. Nam & molas habent: quanquam ferrum non habeant: quod nequaquam mi randum est: id.n.aliunde afferri potest: concidunt eas cum attritae sunt lapidibus iis quibus & sagittas: & misssilia preusta exacuunt: pisces partim in cupis panariis assant partim quod frequenter fit crudos edunt. Ca piunt eos reibus ex cortice Palmarum factis. Vitra haec est Gedrosia: minusquam India exusta quam reliqua Asia Gedrosis magis, Ea fructuum & aquarum inopia laborat: nisi aestate: nec multo melior est: quam region Ichthyopha gorum: fert tamen aromata praecipue nardum & myrra: ut Alexandri exercitus his pro tecto & stratis uteretur odoratiorem simul: ac salubriorem aerem habens: ac de industria quidem sub aestiuum tempus ex india discessere. Tunc enim Gedrosia hymbribus abundat: & flumina & aquae augentur hyeme deficiunt. Ca dunt hymbres in superioribus septentibus partibus: in locis montanis unde fluminibus auctis campi mari proximi irrigantur & aquis abundant.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 525.1-4","label":"525.1 to 525.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/525.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/525.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 525.9-11","label":"525.9 to 525.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/525.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/525.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}