{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 530.1-3","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 530.1-3","ref":"530.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/530.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/530.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/530.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"rum munitioribus, Erant etiam regiae aliae Gabis in supioribus persie partibus: & in ora iuxta eam quae Oca dicebatur atque hae quidem quum per se imperarent. Posteriores aut aliis: atque aliis ubi sunt tenuoribus (ut uidetur) utpote persia iam diminuta: & a Macedonibus ac parthis plurimum labefacta. Nam & si adhuc perse regnant: proprium regem habentes: uiribus tamen longe sunt inferiores: & partho rum regi adhaerescunt Susa itaque in mediterranea iacent: trans choaspem flumen iuxta pontem. Regio usque ad mare descendit. Eius ora est a finibus persicae ore: usque ad Tigris hostia trium millium fere stadio rum. Coaspes per regionem fluens in eandem oram desinit: ortum habens ab uxiis. Inter Susam ac persiam montana quaedam aspera & praerupta interiacent: quae angustias habent difficulter per uias & omnes pre datores qui mercedem a regibus exigebant: apud ingressum qui ex Susis est in persiam: addit polycletus Choaspem & Eueleum: & Tigrim in lacum quendam influere: postea inde in mare emittere: iuxta lacum Emporium esse: cum flumina maris merces non recipiant: nec emittat perper Cataraetus de industria actos: pedestri itinere ad mercatum proficiscuntur: quidam dicunt octoginta stadia est usque ad urbem Susa: quidam uolunt flumina omnia: quae Susiam peruadunt in tigris flumen in fluere: ac etiam cuphratis canales qui intermedii sunt: & propterea ad hostia pasitigrim nominari. Nearchus cum susiae praeternauigatio nem palustrem dicat addit terminum eius esse cuphratem: & in ore uicum habitari qui merces ex Ara bia suscipiat: ac deinceps Arabum oram ori euphratis: & pasitigrios coniungi, Loca media omnia: a lacu quo dam occupari: qui tigrim in se recipit.c. & l.stadiis: pasitigrim adnauiganti ratem esse: quae ex susis in Persiam ducit. Eamque a susis abesse stadiis. Ix. pasitigrim uero ab oroatide duobus millibus fere stadiorum nauigationem per lacum in os. Tigris stadiorum. Ix. esse.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 528","label":"528","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/528","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/528"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 530.4-7","label":"530.4 to 530.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/530.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/530.4"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}