{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 531.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 531.5-8","ref":"531.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/531.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/531.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/531.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Cum uero Magus qui sacrificio praeest: membratim carnes in quemque diuiserit: abeunt nulla parte diis relicta: dicunt enim deum nihil uelle: praeter hostiae animam nonnulli (unt fertur) praecordiorum partem igni imponunt: praecipue igni & aquae sacrificant: igni arida ligna imponentes: adeumpto cortice: & aruina super iniecta: deinde infuso oleo succedunt non inspirantes: sed uentillantes: quod siquis inspirarit: aut mortuum quicquam coenumue in ignem immiserit: morte plectitur. Aqua sacra peragunt hoc modo. In lacum uel flumen uel fontem uenientes: scrobem faciunt: ibique hostiam iugulant, Cauentes ne quid proxime aquae sanguine con tingatur: tanquam omnia polluturi: postea carnibus super myrto: lauroue impositis: eas magi subtilibus uir gis comburunt: & factis imprecationibus quibusda: oleum lacte ac melle mistum inspergunt: non in ignem nec in aquam: sed in terram. Imprecationes per multum tempus faciunt: fasciculum uirgarum myricinarum tenuium tenen tes. In Cappadocia ubi maxima est magorum multitudo: qui pyrethi uocantur & multa persicorum deorum templa: non culto sed stipite quodam mactant: tanquam malleo uerberantes. Suntque Pyrethia septa quaeda ingentia: in quorum medio ara est. In ea magi & cinerem multum & ignem inextinguibilem seruant: quo quot tidie ingressi imprecationes faciunt: per horam fere ante ignem: uirgarum fasciculum tenentes filtraceis insulis uelati: ex utraque parte dependentibus: adeo ut uitae labia contegant. Haec in Anaitidis & Amani delubris fiunt. Nam & horum ibi delubra sunt: & Amani statua in pompam ducitur. Haec nos uidimus: Illa & se quentia in historiis traduntur: quod in flumen Persae non micturiunt: nec lauantur: nec abluuntur: nec mor tuum iniiciunt: nec alia quae immunda esse uideantur. Cuicumque deo sacrificent: primum igni imprecationes faciunt. Reges habent ex eadem stirpe qui non paruerit capite & bracchio amputato proiicitur. Ducunt uxores quamplures & multas pellices alunt: propagandae sobolis gratia. Reges quotannis praemia pro ponunt iis: qui plures filios aediderint: pueri ante quaertum annum in patris conspectum non ueniunt. Nuptiae in initio uerniaeqnoctii celebrantur: sponsus in thalamum procedit comesto prius malo uel cameli medulla: praeter id nihil eo die. A quinto usque ad.xxiiii.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 531.1-4","label":"531.1 to 531.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/531.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/531.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 531.9-12","label":"531.9 to 531.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/531.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/531.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}