{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 535.9-12","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 535.9-12","ref":"535.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/535.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/535.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/535.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Alexander quum aduentasset: quotquot potuit restituit: eos praesertim qui opim deferebant: & fossas maximas duci cu rauit exundat enim euphrates in aestate: a uere incipiens. Quum iam niues in harmenia liquefiunt: ut ne cesse sit stagnari arua: atque obrui nisi quis ingruentem fluxum: & aquarum uim per fossas & canales diuertat: quemadmodum nilum in aegypto: atque ob hoc quidem canales deducti sunt: sed opera multa opus est. Nam cum terra profunda sit: & mollis ac facile cedat: facile ab aquie trahitur: & campos nudat: & limus fossas implet: & eorum ora obstruit. Vnde rursum aquarum effusionem fieri contingit: quae in campos egressa lacus & paludes ad mare efficiunt: & arundinetam e quorum arundinibus uaria contexuntur uasa: quorum quae li quida suscipiunt: bitumine illinuntur. Caetera nuda & liturae expertia relinquuntur: fiunt etiam ueia arum dinea storeis & cratibus similia. Haec inundatio omnino prohiberi non potest: afferri autem aliquod reme dium potest: quod optimorum principum opus est. Remediu est multam aquarum effusionem obstruendo pro hibere: fossarum uero repletionem quam limus efficit eas expurgando & ora aperiendo. Purgatio facilis est obstructio lamboriosa. Nam cum terra facile cedat & mollis snit: aggestum limum non sustinet: sed sedendo & ipsa trahitur: & os effossu difficile reddit. Nam & celeritate opus est ut cito fossae claudantur & ne omnino ab eis aqua elabatur: fossae enim per aestatem arefactae: flumen arefaciunt: quod humidefactum deriuationes ad tempus praebere non potest: quibus regio perusta & aestuosa per aestatem plurimum eget. Nam nihil 9 ii Arbelus Nicatorius Caper flu","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 535.5-8","label":"535.5 to 535.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/535.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/535.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 536","label":"536","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/536","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/536"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}