{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 538.9-12","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 538.9-12","ref":"538.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/538.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/538.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/538.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"In babylonia etiam bitumen multum innascitur: de quo Eratosthenes dicit: liquidum: quod naphtham uocant in Susiano agro nasci aridum uero quod congelascere potest: In babylonio cuius fons est prope ipsum naphtham. Hoc autem inundante ex liquefactione niuium: & ipse augetur: & effusionem in fluuium facit. Hic glebae maximae concreantur ad aedificia idoneae: quae ex coctilibus lateribus fiunt. Sunt qui liquidum etiam in agro babylonio innasci dicant. De arido quidem dictum est: quod praeserti ad aedificia ualet: di cunt etiam nauigia contexi: quae bitumine illita constipentur. At liquidum quod naphtham uocant admira bilem quandam naturam habet. Nam igni admotum eum corripit & si corpus eo illitum igni admoueris: de flagrat: nec aqua ullo pacto extingui potest: sed magis ardet nisi ualde multam superifunderis. Ceno & aceto & alumine & uisco oppaessum extinguitur. Vnde Alexandrum tradunt: expientiae gra puero cuidam in balneo Naphtham inspersisse: ac lucernam admouisse ut ppe puer totus deflagraret: nisi circunstan tes multa aqua flammas euincissent: ac puerum seruassent. Possidonius dicit ex fontibus naphthae Ba bylonii quosdam nigrum naphtham: quosdam album producere: atque ex iis alios esse liquidi sulphuris: eos scili cet qui album naphtham habent quam & flammam arripiant. Eos uero qui nigri bituminis sint liquidos esse & pro oleo in lucernis uti. Babylon olim Assyriae fuit metropolis nunc Seleucia est: quae ad Tigrim: dicitur prope eam uicus maximus est nomine Ctesiphon: in quo Parthorum reges hyemabant: Seleuciae par centes: nea Scythica & militari natione opprimerentur. Hic uicus ciuitatis potentiam ac magnitudinem habet adeo ut Parthorum multitudinem & apparatum omnem recipiat ac uenalia & necessaria artificia illis suppeditet., In eo Parthorum reges inihyeme propter aeris temperiem degere solent: aestatem uero in hyrcaniam & ecbatanis agunt: propter ea quae antiquam fama obtinet: & quemadmodum Babyloniam regionem uocamus: sic indigenas Babylonis dicimus non ab urbe sed a regione: A Seleucia uero nequaqui & si illic sint: ut diogenem philosophum stoicum. Est autem artemita insignis ciuitas quingentis stadiis a seleucia distans plurimum adoriente exposita: quemadmodum sitacena.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 538.5-8","label":"538.5 to 538.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/538.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/538.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 539.1-4","label":"539.1 to 539.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/539.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/539.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}