{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 549.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 549.1-4","ref":"549.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/549.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/549.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/549.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Nam aethiopum quidam aegyptum inuadens: non interitu: sed nasi mutilatione: maleficia coercens: ut perper oris de formitatem: peccare deinceps non auderent. In his locis habitauit. Regio quae Gazam sequitur: sterilis & are nosa. Eiusmodi est: quae ulterius Sirbonidem lacum secus mare succedentem habet & paruum quendam adi tum: in medio relinquentem: usque ad id quod eruptio appellatur eius longitudo est, cofere stadiorum: Ma xima latitudo. L. Eruptio ipsa obruta est: postea est regio eadem longitudine huic continua in Casium: atque inde pelusium. Casius est mons quidem accumulatus in promontorii modum: aquarum inops, eo magni Pompeii corpus iacet: & louis casii templum: & non procul inde magnus iugulatus fuit: & ab aegyptiis colo interemptus: postea est uia quae pelusium defert: In ea sunt Gerra & id quod Chabriae uallu appel latur: & uorago pelusia proxima: a nilo facta cum ea loca palustria: & natura concaua sint: ac phoenicia quod dem est huiusmodi. Artemidorus dicit ab Orthosia pelusium esse stadiorum tria millia & sexcenta.l. in sinum se inferenti. A Melenis ciliciae ac Syriae mille & nungenta: hinc in Orontem. Lac.xx. postea Orthosiam usque milleac, c.xxx. Iudeae extrema occidentalia Casio proxima: Idumaei tenent & lacus. Idumaei qui dem Nabatei sunt qui orta seditione inde egressi: ac ludaeis inhaerentes: eisdem legibus communicauerunt. Ad mare autem Sirbonis & continua regio loca plurima occupant usque hierosolyma quae sunt mari uicima: dictum est, naea ab lopes portu conspici: atque haec quidem septentrionalia sunt omnia magna ex parte: a mistis gen tibus habitata aegyptiis: Arabibus: & phoenicibus: Nam tales sunt qui galileam habent & hiericuntem & philadelphiam: & Samariam: quam Herodes sebastam nominauit. Cumque misti homines sint fama quae plurimum obtinet: de rebus creditis circa hierosolymorum templum asserit aegyptios fuisse eorum proge nitores qui nunc Iudaei appellantur: nam Moses ununs ex aegyptiis sacerdotibus: cum partem quandam regionis haberet ac moleste feret eorum instituta: Hinc eo commigrauit discessere cum eo multi: quibus diui na curae erant. Docebat. n.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 548","label":"548","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/548","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/548"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 549.5-8","label":"549.5 to 549.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/549.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/549.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}