{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 552.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 552.1-4","ref":"552.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/552.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/552.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/552.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"septentrionale latus: faciunt antedicta deserta otientale persicus sinus: occidentale? Arabicus Austra le: mare magnum: quod extra utrumque sinum est. Idque totum mare rubrum uocatur: persicus itaque sinus persicum mare appellatur. De quo Eratosthenes ait: os eiuns adeo angustum esse: ur ex Armozo Carmaniae promon torio: arabiae pars conspiciatur: quae est macis proxima. Ab ore autem ora quae a dextris est: tum curua sit: a principio quidem: a Carmania paululum orientem uersus: postea ad Austrum uergit: postea ad occidentem usque ad euphratis hostia: & Teredonem: complectitur autem & Carmaniorum oram & persarum & Susianorum & ba byloniae partem: quae.x.milium fere stadiorum est: de quibus iam ante diximus: Hinc protinus usque ad os: alia totidem stadiam sunt: ut traditum dicunt ab antisthene Thasio: quicum Nearcho nauigauit ut perspicuum ex his sit: mare hoc paulo minus esse: mari euxino. dicunt etiam illum dicere quoniam sinum cum classe circumnauigauit: quod a Teredone deinceps continentem a dextris habenti praeternauigatio insulam Icarium in fronte habet & Apollinis templum in ea sanctum & taurupolae oraculum: & quod praeter nauiganti Arabiam ad duo milia & cecc. stadia in interiore sinu urbs iacet nomine gerra: quam caldaei tenebant: a babyloni profugi loca falsa: & domos ex sale habitantes quas cum salis squammae: perper solis ardorem sepatatae: continue cadunt: crebro aquis aspergant: atque eo pacto continuant parietes. Haec urbs. cc. stadiis a mare distat. Gerrei frequentius pedestri itinere Arabum merces: & aromata mercantur. Aristobolus diuersas sentit Gerreos frequentius in babyloniam ratibus mercatum ire: Atque inde per cuphratem Tha psum cum mercibus adnauigare: postea quo libeat pedestri itinere deferri: Nauiganti ulterius sunt aliae insuiae. Tyrus: & Aradus quae templa phoeniciis similia habent. Dicunt qui in eis habitant. Insulas & urbes: quas phoenices eodem nomine habent: suas esse colonias. Distant hae insulae a Teredone.x. dierum nauigatione: a promontorio uero: quod est in ore apud macas: diei nauigatione.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 551","label":"551","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/551","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/551"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 552.5-8","label":"552.5 to 552.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/552.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/552.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}