{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 553.5-9","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 553.5-9","ref":"553.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/553.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/553.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/553.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"In fronte insulas tres esse: duas oleis opa cas: alteram minus opacam: quae Meleagrides multas habeat: deinceps sinum qui immundus dicitur: & ipsum contra Thebaidem situm: quemadmodu muris stationem. Iinmundus iccirco quia occultis tautibus: & dor sis exasperatur: & flatibus qui frequenter tempestates cient. Hoc in loco Beronitem urbem in peniciore si num positam: post sinum est ophiades insula ab euentu rei appellata: uel quod rex eam a serpentibus libetauit: uel quod multi applicantes a serpentibus interficerentur & propter Topazia: Id autem est lapis pellucidus splen dore aureo refulgens: ut interdiu uideri non possit: usque adeo illustratur. Noctu uero uidetur ab iis: qeum colligunt. Nam signo aliquo imposito de diceffodiunt: aegypti reges maximam hominum multitudinem mer cede conductam: ad horum lapidum collectionem custodiamque collocauerunt. Post hanc insulam multae Ichthyophagorum & Nomadum nationes sunt postea sopitae deae portus: hunc principes quidam e maximis periculis seruati ab euntu rei sic nominauerunt: postea est maxima & orae & sinus mutatio. Nam praeternau gatio non amplius aspera est: sed quodammodo cum arabia coniungitur: ac pelagus humile est duorum fere passuum: & summa eius facies herbida musco & alga pellucens: quae plurimum in freto abundant: ubi an bores etiam sub aqua nascuntur. Fretum marinorum canum multitudinem fert. Postea sunt tauri duo quidem montes: qui a longe formam quandam ostendunt tauris similem, Postea est alius mons: qui Isidis tem plum habet sesostris opus: postea insula oleis consita mari circumalluta: post eam est Ptolemais apud elephi tum uenationem ab Eumede conditam cum in uenationem a philadelpho mitteretur clam cheronneso quadam & fossa & muro circundata: & cultu & obsequiis eorum amicicia conciliata: a quibus arcebatur. Intra hoc spatium emittit pars quaedam abrupta: a flumine astrabora, qui ex lacu ortum habens partem emittit, cum ea uero: quae maior est influit in Nilum: postea sunt insulae sex: Latomiae appellatae: postea est os: quod sabatticum dicitur. In mediterranea castellu est: a sucho conditum. Postea portus nomine Elea: & stratonis in sula, postea portus saba & elephantum uenatio ab eis dicta. Regio quae interior est Tenesis dicitur: eam aegyptii habent a Psammitiocho profugi & sebritae: id est aduenae appellantur.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 553.1-4","label":"553.1 to 553.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/553.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/553.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 553.10-12","label":"553.10 to 553.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/553.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/553.10"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}