{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 556.10-12","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 556.10-12","ref":"556.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/556.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/556.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/556.10.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"In hac ora usque ad Pytholai promontoria sunt duo ingentes lacus: alter aquae salsae: quem mare dicunt: alter dulcis qui hippopotamos alit: & Cro codilos. Circum labra uero pariunt: atqui & Ibes in hoc loco conspiciuntur. Circa pytholai promontu rium iam sunt homines integri corporibus: post hos est regio thurifera: in qua promontorium est quod sacrum populetum habent. In mediterranea est regio quaedam fluuialis, quae Isidis dicitur: & alia quaedam Nilus: Ambae myrram & thuriferas arbores innatas habent. Est etiam piscina quaedam: quae montanis aquis impletur. Postea leonis uicus: & Pythangeli portus. Sequens regio perseudocasiam fert. Ac demum complures fluminum re giones sequuntur: quae thus habent: & phloeum: usque ad eam quae cinnamomum fert: flumen quod hanc diri mit phloeum multum gigni: postea est aliud flumenn & daphnus portus & fluuialis regio: quae Apollinis dicitur: & thus habet & myrram & cinnamomum: quod plurimum in locis semotioribus uiget. Postea elephas mons in mare expositus: & fossa & Psygmum portus ingens: & Cynocephalorum aquatio & au stri cornu: ultimum huius orae promontorium. Quu uero ad meridiem deflexit: negat se ulterius portuum aut aliorum locorum descriptionem habere: quod incognita sint: tamen insequenti ora sunt columnae & arae py tholai & Lichae & Pythangeli: & leonis & charimontisper oram notam a dira usque ad austri cornu. Ipsa uero distantia ignota est: haec regio elephantis abundat & leonibus qui formicae uocantur: & genita lia sursum uersa habent: & colore aureum nudiores arabicis, Fert etiam pardales fortissimas & Rhino cerotes: qui(ut Artemidorus ait) longitudine parum ab elephantis exceduntur: quod Alexandriae uidisse se affirmat se fere etiam quantum ad altitudinem: eius autem quem nos uidimus color nos buxo sed Ele phanti similis erat: magnitudo uero tauri forma apro proxima: praesertim quantum ad rictum praeter na sum qui cornu quoddam est recuruum: omni esse durius: eo pro armis utuntur: quemadmodum aper denti bus: habet etiam duo cingula tanon draconum uolumina: a dorso usque ad uterum circumeuntia: alterum iubam uersus: alterum ad lumbum, nos haec de eo dicimus quia nobis uisus est.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 556.6-9","label":"556.6 to 556.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/556.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/556.6"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 557.1-4","label":"557.1 to 557.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/557.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/557.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}