{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 557.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 557.1-4","ref":"557.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/557.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/557.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/557.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Artemidorus ulterius addit qui id animal de pastu cum elephante pugnet eum rictu subiens, ac uterum rescindens: nisi ab elephantis: probosci de uel dentibus anticipetur. In iis locis Camelopardales nascuntur: nullam cum pardalis similitudinem habentes. Coloris enim uarietate hinulo simillima est: uirgatis pilis distincto: posteriora quoque humi liora sunt anterioribus: ut a cauda sedere uideatur ad bouis altitudinem. Anteriora uero crura a cameli cruribus non superantur: collum rectum est: & in altum auectum: uerticem paulo sublimiorem Camelo habent unde perper hanc incommensurationem: nec tantam celeritatem habere eam puto: quantam dixit Artemidorus: qu eam excellentem fecit: at nec fera est: sed pecus. nullam enim prae se saeuitiam fert: gignuntur etiam ibi (ut ipse testatur) Spinges & Cynocephali: & Cepi qui faciem leonis reliquum corpus patherae magnitudinem Damae habent. Item ursi qui carnem edunt: nostros & magnitudine & celeritate longe exuperentes: co lore autem fului. Crocutas quoque (ut ille inquit) ex cane lupoque permistus est. Quae uero Metrodoru: Scepsius in libro de consuetudine dicit: fabulosa sunt & minime curanda. Artemidorus Draconum ma gnitudines refert tricenum cubitorum: qui tauros elephantosque cupiant: moderatus sane in his. Nam in dici ac Lybici dracones fabulosiores sunt super quibus haerba etiam innasci dicitur. Trogloditarum uita pastoralis est: ii multos tyramnnos habent: mulieres & filsi eis communes: nisi quae tyrannorum sunt: qui tyram ni uxorem corruperit oue mulctatur. Eorum mulieres diligenter sibi cerusam inducunt. Circum collum conchas contra fascinationes gestant. Viri de pascuis contendunt: primo se manibus impellentes: deinde lapidibu quod si uulnus fiat: tuc sagittis & gladiis res geritur: sed mulieres in medium prodeuntes: & praeces effundem tes: illos conciliant. Vescunntur carnibus & ossibus simul contusis: & in coriam inuolutis: & postea assatis Itemque modis aliis quos coci norunt. Cocos ipsi immundos uocant: quare non solum carnes & ossa: sed etiam conria commedunt: Vescuntur etiam sanguine admisto lactae: uulgus aquam bibit: in qua Paliurus sit imma defactus. Tyranni mulsum potant: melle e flore quodam expresso.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 556.10-12","label":"556.10 to 556.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/556.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/556.10"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 557.5-9","label":"557.5 to 557.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/557.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/557.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}