{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 560.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 560.1-4","ref":"560.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/560.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/560.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/560.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"His proxima est felicissima Sabaeorum terra: quae maxi ma natio est. Apud hos thus & myrrha & cinamomum nascitur. In ora etiam balsamum & alia quaedam haerba ualde odorata: quamquam eius odor cito deperit: habent praeterea palmas odoratas & calamum. Serpen tes quoque palmares: colore puniceo usque ad ilia assilientes: quorum morsus scurabilis est, Homines propter maxima fructuum copiam ociosi segnesque uiuunt. In radicibus arborum cubant: & ex cis intidunt quae proxi mi suscipientes: protinus alter alteri consequenti tradunt: usque in Syriam atque Mesopotamiam. Ab odoribus autem stupefacti: bituminis suffitu & hirci barba: stuporem tollunt. Meriaba Sabaeorum urbs in monte ia cet arboribus pleno. Sub rege sunt qui iudiciorum ac caeterarum rerum potestatem habetur. Aliis uero regibus fas non est: aut subito eum turbae abdicant: idque ob causam quandam & tum ipse: tum sui in deliciis mulieribus uiuunt. Multitudinis pars agriculturam exercet: pars aromata mercatur: & indigena & aethiopi ca: nauigantes ad ea per angustias nauigiis ex corio confectis: & prosecto tanta sunt apud eos aromata ut pro fructibus & caetera combustibili materie: cinnamomo casia: caeterisque utantur. Apud sabaeos Larimnum nascitur: suffitu odoratissimum. Hi atque garrei ditissimi sunt ex mercatura supellectilem ex auro & argento multam habent uasa lectos: tripodas: crateras cum operculis: domosque sumptuosas: Nam & portae & pa rietes: & tecta ex ebore auro argento lapidibusque incrustatis sunt distincta: atque haec sunt quae ille de his dixit. Caetera uero partim refert quemadmopum Eratosthenes: partim & ab aliis historicis sumpta dicit enim quosdam putare mare rubrum esse: a colore per refectionem expresso: uel a sole quum supra uerti cem est: uel a montibus ex adustione rubentibus: nam utroque modo uerisimile est. Ctesiam uero gnidium historiae mandasse fontem quendam esse: qui aquam rubicundam ac minio plenam in mare emittit. Agathar chidem autem illius ciuem a boxo quodam accepta tradidisse: quod persa quidam: quum equorum armentum: a leena asilo tacta: usque ad mare agitaretur: atque inde in insulam quandam transmitteret: primus constructa rate in in sulam transierit: uidensque eam habitabilem: armetum rursum in persiam abegerit: ac missis in eam & in alias in sulas: & in maritimam oram colonis: pelagus de suo nomine appellarit.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 559","label":"559","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/559","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/559"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 560.5-8","label":"560.5 to 560.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/560.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/560.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}