{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 560.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 560.5-8","ref":"560.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/560.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/560.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/560.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Alios uero perseifilium erythtam asse rere: qui in his locis imperarit. Sunt qui uelint ab arabici sinus angustiis: usque ad extremam cinnamomi terram esse stadiorum. v.milia non satis aperte: nec ad austrum nec ad orientem proditum est etiam smaragdum & beryllum in auri uena imnasci. Sunt quae apud arabes (ut Possidonius refert) sales odorati supra svriam Na batei ac sabaei felicem Arabiam incolunt. Hi saepe syriam excurrebant priusquae Romanorum esset: nunc & ipsi & syri Romanis parent. Nabateorum metropolis est ea: quae petra nominatur. Ea in loco alio quim aequo & plano iacet. In circuitu uero rupidibus ac praecipiciis mutato. Introrsum fontes & ad hortos: & aquaetionem uberrimos habente. Extra circuitum regio magna ex parte deserta est praesertim iudaeam uersus Hinc hiericuntem breuissimum iter est: trium dierum aut quaettuor. In palmetum uero, v.semper ibi aliquis e re gia stirpe regnat. Tum Rex ipse aliquem ex sodalibus: qui frater uocatur: curatorem habet: & iustissime omnia administrantur: unde & Antenodorus philosophus sodalis noster reuersus in patriam cum admira tione quadam narrabit: multos se tum ex Romanis: tum ex aliis peregrinis inuenisse: qui eo profecti essent ac pegrinos quidem saepe & inter se maximam agitantes. Recens Romanorum expeditio: quae nostro tpe duce Aelio gallo in Arabiam facta est permulta eius regionis peculiaria docet. Aelium augustus Cae sar in arabiam misit: quo eas gentes & loca partentaret: praeterea aethiopum montes & Troglodyticam aegy pto finitimam & uicinum iis Arabicum sinum qui pangustus sane arabes dirimit a Troglodvtis eo consilio scilicet ut uel eos sibi uolentes conciliaret: uel subigeret inuitos: Audiebat. n.ex omni tpore ditissimos esse qui & auro & argento & preciosis lapidibus aromata permutarent: & nihil in rebus extrinsecus accipiendis expenderent: aut enim se diuitibus amicis usurum sperabat: aut locupletes inimicos superaturum: permultumque eum nabateorum spes erexerat: qui cum amici essent: in omnibus se fauturos pollicebantur.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 560.1-4","label":"560.1 to 560.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/560.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/560.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 560.9-11","label":"560.9 to 560.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/560.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/560.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}