{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 561.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 561.1-4","ref":"561.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/561.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/561.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/561.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Illis morbo fame labore: & malis omnibus confectis quaecuque ipse dolo moliebat: quaere in Album uicum peruenit iam exer citu oris: & crurum uitiis: caeterisque eius loci morbis tentato: quorum illa circa os: haec circa crura rsolutio quaedam sunt ob aquas & fructus perueniens aestatem itaque ac hyemem ibi agere coactus est: dum refert in firmos, Ex albo uico in ipsam petram: ex petra rhinocolura quae in phaenicia est apud aegyptum mer ces comportantur: atque hinc in alia loca. Nunc pars maxima per Nilum Alexandriam uehitur. Arabicae & Indica merces in muris portum postea camelis coptum thebaicam transcendunt. Inde Alexandriam per nili fossam. Rui sum Gallus ex albo uico cum exercitu digressus: per eiusmodi loca profectus est: ut camelis aquam porta rent: eorum improbitate quiuiam monstrabat: quare post multos dies in aretae terram peruenit: qui obodae affinitate coniunctus erant. Is gallum amice suscepit: & dona optulit. Sed sylei proditio & hanc regionem difficilem reddidit. Ea itaque in diebus triginta permeauit per loca inuia: spelta: & palmulis non multis: & butyro pro oleo usus: quam uero deinceps adibat nomadum erat: & re uera magna ex parte deserta: ea Ararena di cebatur res erat Sabus: quam etiam per auia permeauit diebus. I.consumptis usque ad urbem negranorum & pacatam & fertilem regionem, eorum rex aufugit: urbs primo adortu coepta est. Hinc post sextum diem ad flumen perue nit. Ibi iam barbaris ad pugnam instructis: e quibus ad decem milia ceciderunt ex Romanis duo homines tantum. Nam omnino imbelles erant: & armis imperite utebantur arcu & lancea & gladio & funda: & magna ex parte bipennibus. Mox etiam urbem coepit nomine Asca a rege dere lictam. Hinc Athrula uenit quam nullo nege tio coepit: & praesidio firmauit: & frumenti & palmularum uiatico comparato Marsyaba processit urbem rhamanitarum: qui sub Ilesaro erat. Eam adortus sex diebus obsedit, postea aquae inopia destitit ab in caepto.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 560.9-11","label":"560.9 to 560.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/560.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/560.9"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 561.5-8","label":"561.5 to 561.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/561.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/561.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}