{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 561.9-12","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 561.9-12","ref":"561.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/561.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/561.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/561.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Qui ex eadem gente sunt regnant: & caeteros magistratus obeunt quae possiderunt: omnibus cum sanguineis sunt communia: sed natu grandior dominus est. una omnibus uxor est: qui prior ingreditur posito ante lanuam baculo cum ea con greditur. nam in morem habent ut quisquis baculum gerat: ea tamen cum grandiore pernoctat quapropter omnes omnium sunt fratres: coeunt etiam cum matribus: adulter capite plectitur. Adulter uero ex alio genere est. Sed huiusmodi quiddam narratur regis cuiusdam filia mira pulchritudine: quum fratres. xv. haberet: qui omnes eam misere adamarent: & propterea alius post alium continue ad eam ingrederentur iam defessa rem huiusmo di machinatur: baculos facit baculis eorum psimiles: & quum quisque ab ea exiret continuo baculum aliquem similem ante ianuam ponebat: & paulo postalium considerans ne qui esset ingressurus: illi similem haberet quum itaque aliquando omnes in foro essent: unus ad portam accedens & baculum uidens putauit ex hoc aliquem intus cum ea esse ex eo autem quod fratres omnes in foro reliquisset: adulterum suspicatus est: currens ad patrem atque huc eum adducens conuictus est sororem falso criminari. Nabatei quidem continentes sunt: & rei parien dae: atque conseruandae intenti, quare qui opes suas imminuit: publice mulctatur: qui auget honore afficitr & cum pauci apud eos seruiant: frequentius consanguinei ministrant: uel alter alteri uel quisquis sibi ut etiam hic mos ab reges perueniat. Conuiuia faciunt per tredenos cuique conuiuio bini adsunt: qui musicam exercent. Rex in apparatu maximo multa continue conuiuia celebrat. nemo supra duodena pocula bibit: alio atque alio aureo poculo, & adeo rex popularis est: ut ad id: quod ipse sibi ministrat: etiam aliis ministret. Saepe etiam apud populum poenas dat: nonnunquam in eis uitam inquiritur: domus sunt ex lapide sum ptuoso. Vrbes sine moenibus: nam in pace degunt: regio omnium ferax: praeter oleum utuntur oleo Sesami no. oues sunt albae boues magni equos non habent: sed cameli implent eorum officium.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 561.5-8","label":"561.5 to 561.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/561.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/561.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 561.13","label":"561.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/561.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/561.13"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}