{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 564.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 564.1-4","ref":"564.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/564.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/564.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/564.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":357,"text":"Sed uerisimilius scribit Possidonius paululum immutans: Sidonios atque Erembos: quod poeta sic nunc arabes uocauerit: quemadmodum ab ali is suo tempore uocabantur. Dicitur etiam has tres nationes continenter inter se positas: quandam inuicem cognationem ostendere ex eo quod proximis nominbus appellentur Harmenios. sarabes: & Etembos: & quemadmo dum existimandum est unam gentem in tres esse diuisam pro climatum diuersitatibus: quae sempe magis magisque immutantur: sic & nominbus pluribus uti pro uno nec sunt audiendi: qui Eremnos scribunt, Id enim maxie aethiopibus conuenit. Poeta etiam eos arimos uocat: quos Possidonius dicit esse accipiendos non in loco ullo syriae uel ciliciae: uel alius terrae: sed syriam ipsam. Nam arimei sunt: qui in ea ha bitant: & fortasse graeci eos arimeos: uelarimos uocabant. Nominum .n. mutationes permultae sunt: praesertim Barbarorum quemadmodum Dariacem Darium. Pharzirim uero ipsam paroesatim: Atargatam athara: quam etesias Derceto uocauit. Arabum opulentiae testis est alexander: qui eam (ut fama est) regiam efficere constituerat: postquae ex India rediisset: sed omnia eius consilia morte sunt euenrsa. Atque unum ex iis: quam ille moliebatur: erat si sponte fuisset receptus: sin minus: bellum expectarent. Nam cum eos uideret nec prius nec posterius legatos misisse: ut in superioribus dictum est: se ad bellum comparabat. Decimus septimus totam Aegyptum atque Libycum continet. Voniam in Arabia peragranda sinus eos complexi sumus: qui eam stringunt: ac peninsulam faciunt: Persicum.s.atque arabicum: Cum hoc etiam aegypti pars quaedam lustrata est: & aethiopiae troglodytica scilicet & sequentia usque ad extrema terrae: cinnamomum fert: nunc reliqua iis gentibus continua explicanda sunt: quae circa Nilum iacent. Post haec Libyam: quae totius geographiae reliqua est percurremus: sed prius Eratosthenes sen tentiae exponendae sunt. Is enim dicit Nilum ab arabico sinu occidentem uersus distare nouem millibus stadiorum. eumque circa hostia similem esse nam litterae resupinae iacenti: fluens enim ut ille inquit a meroe ad septentrionem: per duo millia fere & septingenta stadia: rursum conuertitur ad meridiem & hyemalem occasum: per tria millia fere & septingenta stadia: & quasi con tra meroen assurgens & multus in Libyam egressus: & flexum alium ad septentrionem efficiens: per quique millia &, coc.stadia defertur in magnum cataractem: paululum ad auroram conuersus: per mille uero & cc. in minorem cataractem: qui est Syenae proximus per vomillia & ecc. in mare.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 563","label":"563","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/563","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/563"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 564.5-8","label":"564.5 to 564.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/564.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/564.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}