{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 564.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 564.5-8","ref":"564.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/564.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/564.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/564.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Influunt ieum duo flumina e lacubus quibusdam ab oriente delata: & meroen ingentem insulam complectuntur: quorum dicitur Astaboras: ad orientale latus fluens. Alterum astapus: quod nonnulli astosaba uocant. Astapum uero es se alium dicunt: qui e lacubus quibusdam à meridie fluat: atque hunc fere rectum nili corpus efficere: sed ab aestiuis hymbribus augeri. Supra astabore & Nili concursum stadiis septingentis Meroe urbem esse: eodem nomine quo iniulam. Item supra Meroem aliam insulam quam aegyptiorum exules habent: qui a Psammi ticho descriuerunt: ii sebritae id est aduenae nominantur: & reginam habent: quae regi Meroes paret. Quae ue ro infra Meroen sunt: secus Nilum ex utraque eius parte rubrum uersus: Megabari & Blemmies habitant aegy ptiis finitimi: & aethiopibus parentes: sencus mare autem Trogloditae: quorum qui Meroe proximi sunt uigintiunum,ue dierum itinere a Nilo distant. A sinistra uero cursus Nili habitant Nubae magna libyae gens a meroe incipientes usque ad Nili flexus nequaquam aethiopibus parentes: sed per sese in multa regna dispartiti. aegypti pars: quae secus mare est ab ore pelusiaco ad Canopicum est stadia tria millia & cccatque haec sunt quae ab Eratosthene dicuntur. Sed ulterius dicendum est: & prino quae ad aegyptum pertinent: ut a notioribus ad sequentia procedamus. Nilus enim quaedam huic regioni & sequenti & aethiopiae quae supra est: communia effecit eas irrigans dum erescit: & solum partem hanc habitabilem relinquens: quae ab inundatio nibus tegitur. Accliuem autem & aqua sublimiorem totam undique inhabitabilem: & proter eandem siccitatem dersertam praeterit. Sed nec omnem aethiopiam Nilus permeat: nec in rectum nec solus nec bene habitatam, Aegyptum uero & solus & totum & in rectum a minore cataractae supra Syenem & Elephantiam incipiens: qui sunt & aegypti & aethiopiae fines usque ad Nili hostia in mare emittentia. Enimuero aethiopes magna ex parte pastoralem ac inopem uitam degunt: tum propter soli tenuitatem & aeris item periem: tum propterea quod longe a nobis sepositi sunt: econtra aegyptii: nam & ciuilem & mitem ui tam degentes in locis notis habitant.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 564.1-4","label":"564.1 to 564.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/564.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/564.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 564.9-10","label":"564.9 to 564.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/564.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/564.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}