{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 564.9-10","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 564.9-10","ref":"564.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/564.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/564.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/564.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"unde & ordo eorum memoratur & laudatur: uidentur enim recte uti regionis ubertate: & bene cultam & bene diuisam habere. Nam rege constituto multitudinem tri fariam diuiserunt & alios quidem milites: alios agricolas: alios sacerdotes uocauerunt: & alios sacro rum curatores alios eorum: quae ad hominem pertinent. Alios quae ad bellum: alios quae ad pacem & terram & artes spectant: ex quibus regi peruentus afferebantur sacerdotes philosophiam & astronomiam exer cebant: & cum regibus diuersabantur. Regio prius in praefecturas diuisa fuit: quas nomos uocant. Thebai ca quidem in decem: quae uero indeleta est in totidem. Intermedia autem i. xvi, & (ut quidam uolunt) tot erant huiusmodi praefecturae: quot aulas labyrinthus habebat: quae circiter. xxx. erant rursum hae praefecturae diuisiones alias habuere. Nam pars eorum maxima in Toparchias diuisae fuerunt. Toparthiae rursum in diuisiones alias minime portiones arua erant. Opus. niluit tam diligenti ac subtili locorum diuisione perper continuas finium confusiones: quas nilus auctus efficiebat: nunc addendo: nunc adimendo: nunc immutando figuras: & signa quaeda reuelando: quibus proprium discernitur ab alieno.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 564.5-8","label":"564.5 to 564.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/564.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/564.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 565.1-5","label":"565.1 to 565.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/565.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/565.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}