{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 565.6-9","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 565.6-9","ref":"565.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/565.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/565.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/565.6.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Ix omnino campus deudat atque exiccatur: & quo citius exiccatur: eo citius & aratur: & seritur & celerius apud eos: q maiores aestus ha bent eodem modo regio supra Delta itrigatur nisi quod nilus quattuor millibus stadiorum per unum alue um recta delabitur sicubi insula non occurrat: est quibus eam praecipua est: quae heracleoticam praefecturam compre hendit uel sicubi deuertigium aliquod fiat: per canalam frequentius in magnum aliquem lacum: uel regionem: quam irrigare possit: quemadmodum is: qui arsioniticam praefecturam facit & moeridis lacum & qui in mareotim re fundunt, & (ut breui colligam) solum ultima fluuialis regio ex utraque nili parte aegyptus est: quae raro usquae eccistadiorum continuam latitudinem obtinet quae quidem habitetur. Ab aethiopiae montibus incipiens usque ad ipsius Delta uerticem: quare manui cuidam expansae persimilis est. Diuertigiis magna ex parte in lon gum exeuntibus, Figuram uero fluuialis regionis & terrae quam dico montes efficiunt: à locis Syrne proximis deducti: ex utraque parte usque ad aeygptium pelagus, nam quantum extenduntur ii & inter se distant: tantum flumen diffunditur: & contrahitur: & regionem habitabilem diuerso modo figurat. Regio uero supra montes magna ex parte inhabitata: quare antiqui coniectura posteri etiam uisu ipso cognoue runt: Nilum ab aestiuis hymbribus augeri: cum superior aethiopia in ultimis montibus dilueretur. Hymbribus autem cessantibus: paulatim inundationem cessare: quae res iis maxime liquuit: qui in Arabicum sinum nauigarunt: usque in cinnamomi regionem: & iis qui ad elephantium uenationem missi fuerunt: & si quae aliae necessitas ptolemaeus aegypti reges impuleruntr: ut homines aliquos eo mitterent: iinatalia curabant. Is praecipue cui cognomento sit Philadelphus cognoscendarum rerum studiosus: qui perper corpo ris imbecillitatem semper noui aliquid perquirebat: in quo sese traduncerent atque oblectaret. Antiqui ant reges non multum haec curauerunt: quanquam tum ipsi sapientiae dediti essent: tum sacerdotes cum quibus plumrimum uiuebant: ut perper hoc magnopere sit admirandum: & proterea quod Sesostris totam aethiopiam permea uit: usque ad cinnamomi regionem: & adhuc quaedam eius monomenta extant: & columnae & epigram mata, Cambyles quoque egypto occupata: cum aegyptiis usque in meroem progressus est: & nomen urbi & in sulae ab illo impositum ferunt: meror sorore ibi mortua: alii eam uxorem fuisse tradunt. Nomen itaque ob honorem mulieris loco dedit.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 565.1-5","label":"565.1 to 565.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/565.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/565.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 565.10-11","label":"565.10 to 565.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/565.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/565.10"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}