{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 568.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 568.1-4","ref":"568.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/568.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/568.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/568.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Vter autem ab utro sutripuerit apud Ammonem inueniri posset, Eudorus aristonem culpa esse dicebat: & profecto ipsum dicendi genus potius erat Aristonis, Antiqui itaque id solum aegyptum uocauere: quod habitatur: & a Nilo irrigatur: a locis Svene proximis incipientes usque ad imare: posteriores uero ad hoc usque tempus omnes fere orientales partes assumpserunt: quae inter Arabi cam sinum sunt atque nilum. Ab occidente uero loca usque ad Abales. In ora maritima ab hostio canopico usque ad eum locum qui Catabathmus dicitur: & ea quae Cyraenei tenent. Nam ptolemaici reges qui Cyrenaicam tenuere: adeo quondam poluerunt: ut eam ab aegypto cyproque separarent. Romani qui postea successerunt: illorum prouintiam aegyptum iudicantes in iisdem finibus seruauere, Aegyptii Aebases regiones uo cant habitatas: & maximis desertis circundatas: quasi quasdam pelagi insulas: quod frequens est in libya. Harum tres sunt aegypto finitimae: & ei subditae. Atque haec & eius uirtutes mox prosequemur & quoniam maxima huis operis pars ac principalissima est Alexandria: & quae ad eam pertinent: hinc incipiendum est. Maritima itaque ora a pelusio usque ad canopicum os: ad occidentem nauiganti est mille fere & ccc. stadiorum quod & basim ipsius Delta diximus. Hinc in pharum insulauc, &l. Pharus insula quaedam est oblonga: quae continenti adiacet: Bicipitem ad ea portum faciens. Nam quum littora regio sit sinuosa: duo pro modn toria in mare emittit: Inter quae insula iacet quae portum claudit. Ei namque per longum obiicitur. Ex phari pro montoriis orientale magis continentem & oppositum sibi pro montorium attingit: & Acrolochias uocatur: quod portum efficit aere optimo: Accedit quod in intermedio freto petrae sunt: partim aquis oprtae: partim emi nentes: continue occurrentem ex pelago fluctum exaspantes. Ipsumque insulae promontorium est petra quaedam mari circumluta: quam turrim habet multis tabulatis excelsam: & albo lapide mirifice structam eodem nomine quo insula. Eam Sostratus Gnidius regum amicus posuit ob nauigantium salutem: ut epigramma declarat: ut Sostratus gnidius Dexiphanis filius: diis seruatoribus pro nauigantibus. Nam quum ora ex utraque parte importuosa: & humilis esset: & cautes & breuia haberet: signum aliquod necessarium fuit: altum & clarum quo nauigantes ad portus ingressum dirigerentur. Occidentale etiam hostium quaquam non tutum ingressum hbent.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 567","label":"567","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/567","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/567"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 568.5-8","label":"568.5 to 568.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/568.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/568.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}