{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 568.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 568.5-8","ref":"568.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/568.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/568.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/568.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"non tamen tanta indiget prouidentia: sed hoc alium portum efficit: qui Eunosti dicitur: atque hic ante fos sum & clausum portum iacet. Nam qui ex dicta turri ingressum habet: is maximus portus est. Hi uero continui in secessu illo quie vii. stadium appellatur aggere ab eo dirempti adiacent. Agger autem est pons quidam a continenti in insulam. Ad occidentalem eius partem porrectus duos tantum aditus relinquens in eunosti purtum atque ipsos sponte iunctos: quod opus non modo pons erat in insulam: sed etiam aquaeductus quum habitaretur. Nunc diuus Caesar eam in alexandrino bello: nam cum regibus erat: desertam reddidit: pauci tamen nautae iuxta turrim habitam. Ac maximus quidem portus ad id: quod & natura & aggere bene clauditur profundus est adeo ut maxima nauis sarmento teneatur. Atque in portus complures scinditur: primi quidem aegyptiorum reges iis contenti quae habebant: nec ualde accersitis aliunde rebus indigentes & ab omnibus na uigantibus accusabantur praesertim a graecis. Depopulatores.n. erant: & alieni appetentes perper soli tenuita tem huic loco custodiam imposuerunt: iubentes: ut quosque arcerent: atque is habitandam dederunt eam quam rhaco tis appellabatur. Ea nunc alexandriae pars est: naualibus imminens: tunc uicus erat: quae uero uico proxima erant: bubulcis tradidere: qui etiam externos arcerent quum Alexander eo uenisset: loci opportunitate perspecta statuit urbem ad portam collocare. Opulentiae quae postmodum urbi secuta est: signum referunt: quod in fabricae designatione contigit. Nam quum architecti ambitus lineam gypso designarent: & aduentante rege terrae defecisset: qui farinam operariis dispensabant: partem illis praebuere: qua uias in plures diui serunt: atque id (ut mihi uidetur) in bonum omen acceptum est opportunitas quidem multiplex est: nam duo maria locum undique alunt. Alterum a septentrione: quod aegyptium dicitur: Alterum a meridie quod mariae lacus: mareotis appellatur.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 568.1-4","label":"568.1 to 568.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/568.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/568.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 568.9-11","label":"568.9 to 568.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/568.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/568.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}