{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 569.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 569.1-4","ref":"569.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/569.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/569.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/569.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Sunt alia ex aliis: atque omnia in ter se iuncta sunt & portui contigua: etiam quae extra eum sunt pars etiam regiarum est museum: quod am bulacrum habent: & exedram & maximam domum: in qua coenaculum est eorum qui museo participant: hominum cir ca disciplias uersantium. Hic conuentus communes pecunias habet & Sacerdotem: qui museo praeest olima re gibus: nunc a caesare constitutum regiarum pars & illud est: quod corpus appellatur. Id circuitus quidam est: in quo regum sepulturae: & Alexandri erat. Nam Ptolemaeus lagi filius: Alexandri corpus perdicae abstulit: cum id ex babylone deferret. Atque huc diuerteret auaritia tractus, ut aegyptum sibiuendicaret: piit ille a mi litibus interemptus. Nam quum Ptolemaeus aduentasset: eum in insulam deserta inclusit. Vnde irruentibus in eum militibus Sarissis confossus est. Cum eo reges Aridei: & Alexandri filii: & Rhoxana uxor: in macedoniam discesserunt. Alexandri corpus Ptolemaeus Alexandriam detulit: eique parent auit: quod & adhuc ibi in cet: sed nequaquam in eodem alueolo. Nam qui nunc uitreus est: prius aureus erat. Coccas. nicui cognomente fuit ptolemaeus accersitus illum rapuit ex Syria profectus: qui cito excidit: quapper parum ei spolia profure. In magno portu iuxta ingressum ad dextram est insula: & turris pharus: Ad leuam sunt cautes: & lo chias promontorium: in quo regio est. Ingredienti ad sinistram sunt interiores regiae continue iis quae sunt in lochiade: quae multas ac uarias mansiones & lucos habent. His occultus clausus portus subiacetqu proprius est regum. Item Antirhodus insula: quae ante effossum portum iacet: & regiam habet & paruum por tum ea sic uocata est quod quaesi cum rhodo contenderet. Supra hanc theatrum est: postea posidium flexus quidem ab eo promineus: quod emporium uocatur: & neptumni templum habet. Id Antonius addito aggere fecit: ut magis in medium portum emineret. In extremo regiam domum construxit: quam Timonium appellauit: Idque extremo fecit quum ab amicis derelictus: Post actiacam calamitatem: Ale xandriam discessisset statuens sibi solitudinem quandam: reliquam uitam: quam uicturus erat: a tot amicis destitutus: postea est Caesarium: & Em porium & secessus quidam: postea naualia: usque ad vii.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 568.9-11","label":"568.9 to 568.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/568.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/568.9"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 569.5-7","label":"569.5 to 569.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/569.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/569.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}