{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 572.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 572.1-4","ref":"572.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/572.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/572.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/572.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Is ea perscrutatur: quae domino carent: & ad Caesarem recidunt. Hos sequuntur Caesaris liberti: & administratores: quibus maiora & minora negocia committuntur. Sunt etiam tres militum legiones: quarum una circa urbem sedet. Alia in rel qua sunt regione: praeter has. ix. cohortes Romanorum. Tres in Vrbem. Tres in finitibus aethiopiae praesi dio circa Syenem collocatae, & reliquae tres in caetera regione. Sunt etiam tres equitum turmae per loca opportuna eodem modo dispositae ex indigenis magistratibus in urbe est sacrorum interpres: qui purpuram induit: & patrios honores habet & ea curat; quae urbi sunt necessaria. Item commentariorum scriba: & qui iudicibus praeest. Quartus est praetor nocturnus. Hi magistratus etiam tpere regum erant: sed cum reges male uiuerent & ipsi minus ualebant: & urbis opportumitas perper iniquitatem obincurabatur. Vnde polybius qui in ea urbe fuit: eum statum: qui tunc erat uidetur fastidire dicens: tria hominum genera urbem habitarem: aegyptum & indigenam nationem acrent: atque ciuilem: & stipatores mercede conductos multos sane ac dissolutos. Ex antiqua. noconsuetu dine pegrinos milites alebant: & perper regum ignauiam potius imperare: quam seruire edocti erant. Tertium genus erat Alexandrinorum: nec id ualde ciuile: perper easdem causas melius tamen quam illi. Nam quanquam permisti homines essent ab antiquo tamen graeci erant & communis graecorum consuetudinis haud immemores. Sed haec multitudo etiam ab euergeta physcone delta eum: quo regnante polybius Alexandriam profectus est. Nam phisco per saepe mota seditione multitudinem militibus obiecit atque consumpsit. Cum itaque talia essent in ea ur be ait: re uera reliquum esse: quod a poeta dicitur. Durum iter ac longum aegypti perducit ad oras. Talis etiam erat si non peior: posteriorum regum status. Ad Romani multa pro uiribus emendarunt urbe (ut didum est) composita: & quibusdam pro imperatoribus & nomarchis & ethnarchis per regionem constitutus: quibus tamen haud magna negotia permittebantur. Vrbis oportunitas proxima est.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 571","label":"571","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/571","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/571"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 572.5-8","label":"572.5 to 572.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/572.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/572.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}