{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 573-2","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 573-2","ref":"573-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/573-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/573-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/573-2.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":177,"text":"est Busiris ciuitas: & cynospolis: Autor est Eratosthenes communem Barbaris omnibus consuetudinem esse ut hospites pellant. Egyptios uero accusari: perper ea quae inffabulis de busiride: & busiritica praefectu ra dicta sunt, Volentibus posteris loci huius inhospitalitatem calumniari: cum mediussidius nullus busiris nec rex fuerit nec tyrannus: illud quoque uulgatum esse, Durum iter ac longum aegypti perduncit ad oras. Atque illud permultum ad hoc facit: quod locus est importuosus: & quanquam portum habeat is tamenqu pharo proximus est: nequaquam patet: sed a bubulcis custoditur: hominibus praedatoriis. Qui applicantes quousque adoriantur. Carthaginenses uero demergunt peregrinos: qui in Sardiniam uel herculis co lumnas adnauigant: & propterea pleraque occidentalium non creduntur: & per se putant id iter suis esse difficillimum. postea sequitur Athribitica praefectura: & Athribes ciuitas. Item prosopitica praefectura: in qua est ueneris ciuitas supra mendesium: ac Taniticum hostium est ingens lacus: medesia praefectura: & leontopolitana: & ueneris ciuitas: & pharbetica praefectura: postea taniticum hostium: quod nonnulli Saiti cum uocant: & Tanis maxima in eo ciuitas. Inter taniticum Pelusiacumque hostium sunt lacus: & maximae & conti nuae paludes: in quibus crebri sunt uici pelusium quoque circuncirca paludes habent: quas nonnulli Barathra uocant.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 573","label":"573","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/573","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/573"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 574","label":"574","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/574","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/574"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}