{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 576.5-9","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 576.5-9","ref":"576.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/576.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/576.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/576.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Di cit insuper eam esse primam fossam a pelusiae procedenti: quae lacus eos implet: qui ad paludes uocantur. At ii quidem duo sunt: & ad sinistram magni fluminis iacent. Supra pelusium in arabia dicit esse alios quosdam lacus: & fossas in eisdem partibus extra delta: secus alterum lacum est praese ctura sethotica: quae una ex xnumeratur: quae in delta sunt. In hos lacus aliae duae fossae conueniunt est alia quae in rubrum mare & arabicum sinum emittit: & in urbem arsinoem: quam nonnulli Cleo patridem uocant: atque per eos lacus fluit: qui amari uocantur: qui quidem prius amari erant: sed facta fossa & admisto flumine sunt immutati. Ac nunc quidem amaeni sunt: & aquantilibus uolucribus pleni: fossa primum a selostri incisa est: ante res troianas nonnulli eam a psammiticho puero: morte intercipiente: solum inchoatam putant. Postea a Dario primo eius rei successore: falsa opinione per suaso: pene perfectum opus derelictum esse: persuasus est enim rubrum mare aegypto sublimius. Vn de si intermedius Isthmus incideretur: aegyptum a mari obrutum iri. Ptolemaici quidem reges eum incidentes: euripum clausum fecerunt: ut quum uellent in exterius mare nauigarent: ac rursum sine periculo reuerterentur. De aquarum autem effusione in superiori bus commentariis dictum est. Arsinoe proxima est heroum ciuitas: & Cleopatris: in Arabici sinus recessu qui est aegyptum uersus. Item portus & habitationes: & fossae complures: & lacus iis uicini hoc in loco est phagroriopolitana prae fectura: & phagroriopolis ciuitas: fossae autem in mare rubrum emittentis initium est: a uico phacu sa: cui continuuns est philonis uicus. Fossa latitudinem habet cubitorum.c. profundum quantum naui gio satis sit. x. millia ferenti. Haec loca ipsius delta uertici proxima sunt. Ibi est Bubastus ciuitas: & bu bastica praefectura: supra quam est regio heliopolitana: ubi solis ciuitas est in aggere ingenti posita: quae solis templum habet & Mneum bouem: qui in septo quodam nutritur: & ab Heliopolitanis pro deo habetur: quemadmodum & Apis memphitis. Ante ager lacus iacent in quos propinquae fos iae refunduntur. Nunc omnino urbs deserta est. In ea est peruentustum templum: aegyptio more stru ctum: quod multis inditiis cambysis insaniam: ac sacrilegium ostentat. Cam byses .","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 576.1-4","label":"576.1 to 576.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/576.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/576.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 576.10-11","label":"576.10 to 576.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/576.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/576.10"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}