{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 577.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 577.1-4","ref":"577.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/577.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/577.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/577.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Est etiam domus quaedam multis columnis structa: sicuti men phi barbarica facrica. Nam praeter quam quod columnae multae sunt: & ingentes: & multipiici ordine const tutae: nihil pictum aut elegans habet: sed potius uanum quendam laborem prae se fert. Heliopoli domos am plas uidimus: in quibus sacerdotes habitant. Immo dicunt hanc olim sacerdotum habitationem fuisse: hominum philosophiae & astronomiae deditorum: Nunc is ordo ac studium defecit: nec quisquam nobis tali exercito praesse ostendebatur: sed homines tantum: qui sacrificia curarent. atque ritus eos peregrinis commo strarent. Secutus uero est Aemilium Gallum ducem: ex Alexandria nauigante in Egyptum quidam nom ne cheremon: qui eiusmodi sententiam tenere se simulabat, sed ut ignarus & ostentator, plurimum deri debatur: ostentabantur itaque ibi sacerdotum domicilia & loca ubi Eudoxus & plato habitauerant. Nam Eudoxus cum platone eo profectus est. Et ambo eum sacerdotibus annos.xiii. sunt uersati: ut quda uolunt: nam cum sacerdotes illi & in rerum celestium scientia prestarent essentque mistici: & incommunicabiles: tamen & tempore obsequio exorati: nonnulla praecepta commostrarunt: plurima enim Barba ri occultabant. li excurrentes diei ac noctis particulas, coc. &. lxv. diebus in anni complementum tra diderunt. Ignorabatur annus eo tempore apud graecos quemadmodum & alia permulta quousque iunic res Astrologi ab iis ea acceperunt qui sacerdotum monumenta in graecamlinguam transtulerunt, & adhuc tum ab illis tum a Chaldeis accipiunt. Hinc iam nilus supra Delta est: cuius dextra sursum uer sus nauigando: lybim uocant quemadmodum ea quae Alexandrie & mareotidi proxima sunt: Sinistra uero Alabiam, quare heliopolis in Arabia est. In Lybia uero cercesura ciuitas: ad Eudoxi speculas si ta: Nam ante Heliopolim specula quaedam ostenditur quemadmodum & ante gnidum ad quam illle ce lestium motus adnotabat: atque praefectura haec latopolitana nominatur. Viterius adnauiganti est Bab loni: castellum natura munitum: a babyloniis quibusdam conditum qui huc secedentes hoc in loco habita tionem a regibus impetrarunt.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 576.10-11","label":"576.10 to 576.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/576.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/576.10"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 577.5-8","label":"577.5 to 577.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/577.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/577.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}