{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 577.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 577.5-8","ref":"577.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/577.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/577.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/577.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Nunc in ea collocata est una ex tribus legionibus: quae aegyptum custo diunt. Ab hoc loco usque ad nilum: iugum quoddam descendit: per quod aqua rotis: & cochliis a flumi ne trahitur.c. & .l. hominibus captiuis continue operantibus, hinc Pyramides: quae apud memphim sunt: in ulteriore regione manifeste apparent, quae quidem propinque sunt: propinqua est etiam men phis aegyptiorum regia, tribus enim schoenis distata delte. Ea apidis templum habet: id idem est: quod osiris Ibi bos apis in septo quodam alitur, & ut diximus apud eos pro deo habetur. Albus frontem: & quasdam paruas corporis partes. Caetera uero niger: quibus signis iudicant qui sit ad successionem idoneus: alio uita functo. Ante id septum aula quaedam iacet: in qua est aliud septum matris eius. In ac aulam nonnunquam Apis emittitur, praesertim ut peregrinis ostendatur. Videtur. n.per fenestram quandam in septo & extra etiam si uelint ubi uero paululum lasciuerit: rursum in propriam mansionem: recipitur. Apidis templum: uulcanio adiacet: edis ac caeterarum rerum magnitudine sumptuose structo. In fronte Dromi Colossus iacet: ex in tegro lapide. In hoc Dromo taurorum certamina fieri solent: inter se dugnantium: quos nonnulli dedita opera ad hos ipsum aliunt: quemadmodum nonnulli equos. Nam diuisi inter se pugnam committunt qui uictor iudicatur: praemium habet. Memphi est ueneris phanum: quae graeca dea censetur, quidam lunae id di cunt. Est etiam serapium: in loco ualde arenoso: adeo ut areni cumuli a uentis exaggerentur. In iis spi ges erant: quarum aliae usque ad caput obrutae uidebantur aliae ex dimidio apparebant: obus ex rebus picu ium considerari potest: si ad templum eunti turbo incidisset. Vrbs magna est: & populosa & secunda post Alexandriam: mistis hominibus referta quieo commigrarunt. lacent lacus in fronte urbis: & regiarum: quae nunc dirutae sunt & desertae. Sitae erant in loco edito & usque ad inferiorem urbis partem descendebant: ubi la cus & lucus iungebatur.xl.stadiis ab urbe progredienti est monianum quoddam superctilium in quo stant multae Pyramides regum sepulturae. Earum tres eximie sunt: sed duae inter septem spectacula adnumerantur. Sigulae altitudine stadii figura quadrata altitudinem habentes paulo maiorem quolibet latere: & paulo altera altera maior.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 577.1-4","label":"577.1 to 577.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/577.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/577.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 577.9-12","label":"577.9 to 577.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/577.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/577.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}