{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 577.9-12","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 577.9-12","ref":"577.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/577.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/577.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/577.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"In media fere laterum altitudine: ingens lapis extat: in quo cochlius est obliquus: usque ad se pulturam. Atque eae inter se proximae in eodem sunt plano. Viterius in maiore montis altitudine est tertia mul to primis duabus minor: maiore tamen impensa: structa. Nam ab ipsis fere fundamentis usque ad medium constat ex nigro lapide: ex quo mortaria faciunt. ab extremis Ethiopiae montibus delato: qui cum & du rus sit: & opatu difficilis reddidit opus sumptuosum. haec dicitur meretricis sepultura: ab amantibus effecta, eam mulierem Sappho carminum poetria: doricam uocat: & fratris sui Charaxi amicam: quum lesbium ui num negotiator naucratim comportaret. Alii eam Rhodopem nominant. Atque fabulam quandam narrant: quod ea dum lauaretur: aola alterum ex calceis: e manu ancillae correptum memphim deportarit. Et in sublime supra regis uerticem iura dantis elata calceum in illius gremium dimiserit: & quod ille calcei concinnitate & rei miraculo permotus per totam regionem misit ad eam iquirendam quae huiusmodi calceum ferret: & quod ea in urbe naucraticarum inuenta: atque adducta: & regis uxor fuerit. Post mortem uero hanc sepulturam habuerit sed unum ex miraculis a nobis in Pyramidibus uisum. haud quanquam praetereundum est. Acerui quidam ex tri tura lapidum: ante Pyramides iacent. In quibus lapilli & forma: & magnitudine lentis inueniuntr: quida ut hordei grana: quae semiexpoliata excurrunt. Dicunt reliquas ciborum qui operantibus superant in lapidem induratas: quod quidem satis uidetur uerisimile. Nam & apud nos collis quidam est oblongus: in campo situs: qui tosi calculis in","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 577.5-8","label":"577.5 to 577.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/577.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/577.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 578","label":"578","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/578","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/578"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}