{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 580.5-7","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 580.5-7","ref":"580.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/580.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/580.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/580.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Naturae odem quia rerum omnium ad unum uergentium: quod uniuersi medium est: & quod circa id positum est: medium atque densissimum terra: quod non minus hoc habent aquam est: atque utrunque spericum: sed altera quidem solida: altera concamnua inter sese terram complectens: prouidentiae uero quia cum ea uariatrix quaedam sit: & plurimorum opum conditrix: in primis animalia creauit: quae longe caeteris praestarent: atque horum praestantissima deos: atque homines uorum gratia caetera sunt constituta: diis itaque taelum hominbus uenro temrram incolendam dedit: quae duo mumdi extrema sunt, Nam sperae extrema sunt: medium: ipsum: & id quod extimum est. Sed quoniam aquam ter ram circundat: hon non est aquatile animal: sed terrestrae & aerem: & cum multis lumen commune habet. Fecit enim multas in terra eminentias: ac recessus: ut in hiis tota aqua: uel maxiua eius pars contineretur: & ter ram sub se occultaret: in illis uero terra extaret: atque ab aqua detegeretur: nisi quantum hominum generi caeterisque animalibus: ac stirpibus necessarium uidebatur. Sed quoniam omnia continue mouentur: & transmutantur. Aliter.n. talia ac tanta recte administrari non possent, Existimandum est: nec terram semper ita permanere ut semper tanta sit ne quicquam sibi addatur aut adimatur: se nec aquam: nec eandem sedem semper ab ipsis obtineri: praesertim cum transmutatio eis cognata sit: & naturalis quinimmo terrae multum in aquam conuertitur: & aquae multum in terram transmutatur: & quemadmodum in terra hae differentiae inueniuntur: ut alia est fragilis: alia solida: & petrosa & ferrea: & sic deinceps eodem modo in humida essentia: nam alia est: salsa: alia dulcis: & poculenta: alia sa lubris: & medicam uim habet: alia perniciosa: & frigida & calida: quare minime mirandum est: siquas terrae partes: quae nunc habitantur: olim mare occupabant: & quae nunc pelagus sunt: prius habitantur: & quem admodum de fontibus: alios deficere contingit: alios relaxari.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 580.1-4","label":"580.1 to 580.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/580.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/580.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 580.8-11","label":"580.8 to 580.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/580.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/580.8"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}