{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 587.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 587.1-4","ref":"587.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/587.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/587.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/587.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Ciuitatum domus ex palmaceis strigmentis sunt contextae: parietes etiam ex lateribus: Sales apud eos fossiles sunt: quemadmodum & in Arabia: Abundant arboribus pal ma persico: ebeno: & siliqua stro. Venantur elephantes: leones & perdales Dracones habent qui cum elephantis pugnant: & multas alias feras: quae a tostis & aridis locis: ad palustria & aquosa confugiunt. Supra Meroem est Pleboa lacus ingens: qui insulam habent satis hintatam. Sed quum citeriorem nili regionem libes habeant. Vlteriorem uero aethiopes: contingit eos insulae & fluuiali regioni imperare: quibus uictoribus alii expulsi cedant: aethiopes arcubus quamdricubitalibus ligneis ac praeustis utuntur. Armantur etm mulieribus: quaerum pleraeque oris labium aeneo circulo tra iectum habent: & cum uelleribus careant pellati sunt. Nam oues apud eos caprinam lannam habent: nonnulli nudi incedunt aut breuibus pellibus incincti: aut texturas quaesdam induunt: ex pilis bene contextis, Deum putant alterum inmortalem: alterum mortalem. Immortalem quidem eum qui rerum omnium causa sit. Mortalis uero apud eos incertus est: & nomine caret sed frequentius eos a quibus beneficium acceperunt & reges pro deis habent. Putant praeterea re ges suos cones omnium conseruatores & custodes esse. Caeteros uero priuatos: eorum esse quibus benefecerunt ex iis qui ad toridam habitant: nonnulli sunt qui deos non colunt: quos etiam soli dicunt infensos esse: & detesta ri cum eum exorriri uident propterea quod eos urat & oppugnet atque ob id in paludes fugere. Meroitae ultra ali um quendam barbarum deum etiam Herculem: Pana & isim colunt. Mortuos alii in flumen praecipitant: alii circum fuso uitro domi seruant: alii infictibilis alueolis eos circum templa defodiunt. lusiurandum per eos exigunt: & omnes pro habent. Regem constituunt eum: qui uel forma uel alendorum pecorum uirtute uel robore uel opibus ex cellat. In meroe olim prium ordinem sacerdotes obtinebant: qui tantam autoritatem habebant: ut nonnunquam misso nuntio mortem regi imperarent: & pro eo alium faciebant. Postea res quidam consuetudinem hanc aboleuit: cum armis in fanum irruens: ubi aureum sacellu erat: & sacerdotes omnes iugulauit.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 586-2","label":"586","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/586-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/586-2"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 587.5-8","label":"587.5 to 587.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/587.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/587.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}