{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 587.9-12","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 587.9-12","ref":"587.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/587.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/587.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/587.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Ceruisia quanquam proprine apud illos fiat: tamen conis est: & apud queque diuerso modo conficitur. atque hoc quoque peculiare apud eos est: omnes filios educare: & circuncidere: & foeminas excide re: quod Iudaei ex lege habent: qui (ut supra diximus) cum de eis loquaeremur: ab antiquo sunt aegyptii, Autor est Aristobolus: nullum piscem ex mari est Nilum ascendere praeter mugilem: alosam: & delphinum: perper Crocodelos Celphinos: quia praestantiores sunt: Mugiles quia a porcis secus terram ducantur: obquaedam naturalem conuenientiam. Crocodeli. ma porcis abstinent: qui cum rotundi sint: & spinas ad caput habeant: periculum baeluis afferunt Ascendunt itaque mugiles (ut ille inquit) in uere quum praegnantes sunt: descendunt autem paulo ante pleiadis occa sum una omnes parituri. Tunc etiam in septa incidentes capiuntur. Idem de alosa licet coniectare. Ac de aegypto quidem hactenus. De Lybia deinceps dicendum est: quae totius geographiae pars reliqua est. Quare cum mul ta de ea dicta sint: quae nunc maxime ad rem uidentur pertinere commemoranda sunt. In quo siqua prius dicta non fuerint ea adiiciemus. Qui itaque terrarum orbem in continentes diuisere: inaequaliter diui serunt: quod autem in tria aequalia diuiserintur: tripartita diuisio indicat. Sed tantum abest Lybiam tertiam esse orbis partem: ut etiam polita cum europa asiae non coaequetur: & fortasse minor est quam Euroba: uiribus profe cto multo est impar. Nam maxima mediterraneae pars & regio circa oceanum deserta est: paruis praete rea habitationibus: & sparsis & magna ex parte pastoralibus disticta est: ad solitudinem accedit: quod mul ta loca: quae habitari possent: non habitantur perper feras. Multum quoque torrida zona occupat. Ora uero quae ex aduerso nobis est: tota bene hahitatur: quaecumque inter nilum atque herculis columnas iacet: prae sertim ea quae sub carthaginensibus est: quenquam & ibi locam quaedam intercidunt siti uasta qualia circa syrtes: & marmaridas: & catabathmum sunt: eius figura est: siquis in plano consideret: rectangula: trique tra. Cuius basis est ora nobis aduersa ab aegypto atque nilo usque in mauritaniam: & herculis columnas.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 587.5-8","label":"587.5 to 587.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/587.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/587.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 588.1-4","label":"588.1 to 588.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/588.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/588.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}