{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 590.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 590.1-4","ref":"590.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/590.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/590.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/590.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"substernunt ac fere & ii: & sequentes Massesyli & Libes magna ex parte unius sunt cultus & in caeteris persimiles paruis equis utentes: celeribus tamen: & obtemperantibus: adeo ut sola uirgula gubernentur. Equi collaria ex ligno habent: aut pilo confecta e quibus habena dependet. Sunt qui etiam tracti dominum sequuntur ut canes. Pelta utuntur parua ex chorio confecta: lancea lata & parua: discincti tunicae amplae: & pellis: ut dixi: uestis est: & clipeus. At Pharusii: & Nigretes: qu uitra hos habitant. Hesperiis Ethiopibus uici ni: sagittant quemadmodum Ethiopes, falcatis quoque curribus utuntur: miscentur nonnunquam Mauris pharusit per deserta: aquarum utres equis portantes: nonnunquam per locam quaedam palustria & lacus: Cyrtam ueniunt. Quidam ex eis dicuntur Troglodytarum more: sub terram habitare: & aestiuis hymbribus abundare hyeme uero sic citate laborare: nonnulli ex iis barbaris: serpentum ac piscium choriis indumentis ac stramentis utuntur. Sunt qui dicant Mauros Indos esse: qui cum hercule in hunc locum descenderunt: sed paulo ante nostra tpera Bogus & Bochus reges Romanorum amici eam tenebant: quibus deficientibus luba successit im imperio. Nam Cae sar augustus ad paternum regnum: hocent illi concessit. Is iubae filius fuit: eius qui contra Diuum caesarem cum Scipione bellum gessit. Quum uero luba nuper diem obiisset: successit in imperio ptolemaeus ex Antonii & Cleopatrae filia ortus. Artemidorus Eratostheni contradicit qui pro linge lixum urbem ducit: circa extrema mauritaniae occidentalia: palmaceas quoque urbes per multas dirutas esse quaerum uestigium nullum appareat, In hesperiis aethiopibus aeris apertos esse: cum ante dixerit matutinis & antemeridianis tpibus crassos esse: & caliginosos quomodo n.siccis & aestuosis locis haec esse possunt? Verum ipse longe peiora dixit de eisdem locis scribit.n.Lotophagos quosdam: qui siccam regionem icolant: & loton edant haerbam quandam & radicem: qui comesta nihil potu idigeant: eosque usque ad loca supra cyrenem progredi: qui uero ibi sint: lac bibere & carnibus uesci: quanquam in eadem sint plaga: sed nec Gabinius Ro. scriptor a mauritamiae monstris recensendis abstinet. Scribit.n.apud lingem Antaei sepulturam esse & tibiam cubitorum.lxiquam a Sertorio nu datam ait, ac rursum terrae demadatam. Addit etiam de elephantis fabulosa quaedam. Dicit.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 589","label":"589","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/589","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/589"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 590.5-8","label":"590.5 to 590.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/590.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/590.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}