{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 74.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 74.1-4","ref":"74.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/74.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/74.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/74.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Ad Paulum secundum Pont. maximum: Ioannis Andreae Aleriensis Episcopi epistola: In qua inuehitu in Georgium Trabezontium: quem Cenotimonem,i,nouum Timonem appellat. Eographiam multos scripsisse nouimus Pater Beatissime Paule. II. Venete Pon maxime: temporum nostrorum felicitas & gloria: cum eiusmodi sit doctrinae opus quod omnibus gratum: a pluribusque tractatum uix unquam tamen ad plenim: uel apprehensum uel explicatum esse censeatur: dum nunc caeli: nunc marium: nunc situum caeterorum ratione aliquid priorum scriptis adiici posse perspicitur: tanta consequente lectionis huius studiosos utilitate: ut indoctus nemo uideri sanius possit: qui uel exactam membratim: uel in summam collectam rationem reddere patriarum queat. Illum sane Reges maxio honore prosequuti sunt: illum ingentes sunt exercitus admirati: illum ductores legionum tanquam caelestem ducem sunt sequunti: illum miro amore omnes mortales sunt exosculati: quem regionum pitia callere didicerunt. Ob eam rem diuimo ingenio atque eruditione uiri Hipparchus: Eudoxus: Eratosthenes Hip pias: Sebosus Bion: Xenophon Lapsacenus: Beron: Timaeus: Dionysius. Et artis totius splendor: & constans artifex Ptolemaeus: & ante illum Plinius ac Mella: Augustique temporibus Strabo: aliique per plures: num quam satis laudati: prodiere. Absque id genus uiris nulla ab imperatoribus ac regibus unquam expenditio est susce pta, id christianitatis principes: ac ledis tuae Romanae ecclesiae sanctissimi antistites recte intelligentes: & ante omnes: Pontificum maximorum splendor ingens Nicolaus.v. praedecessor: haud dudum tuus pa ter sancte: miro studio aegerunt: ut Ptolemaeus: Straboque Cretensis: non minus historicus quam Geographus: atque philosophus: & homericae maiestatis illustris expositor: Romanis uocibus audi rentur, demandata rei mirae difficilis prouincia multi nominis uiris: lacobo angelo Florentino in mathematicis doctissimo ab Alexandro v. transferendi in latinum Ptolemaei: Strabonis uero a Ni colao itemi V. Guarrino Veronensi: & Gregorio Tifernati, Quorum ego in manibus sumptis exemplaribus ex Gregorii Archetypis Asiam atque Africam describi feci, Guarrini autem Europa perlecta quod in ea multa deerant fragmentis: ut puto Graecorum: illius exemplarium: amicorum ope: addi omnia ucuraui. In quo Theodoro meo gazae: atque Andronico lampo: item Birago Graece Latineque doctissimis uiris non exigua gratia est habenda.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 73-2","label":"CXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/73-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/73-2"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 74.5-8","label":"74.5 to 74.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/74.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/74.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}