{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 75.10-13","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 75.10-13","ref":"75.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/75.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/75.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/75.10.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Tu te illum esse profiteri non erubuisti: qui sis conuiciatus in Platonem: prodiisti subscriptor magnifice solus tantae criminationis inuentor. Ego tamen tibi omni tempore nomen sacri fontis pie condonabo. Sed reuertor ad secretarium unde discesseram, siue igitur Deus est ipsa sapientia: siue uirtus: siue eis ipsum: siue maximum ipsum quo majus cogitari etiam queat nihil horum omnium si quicquam Plato sciuit scisse autem molta praeter te diffitetur nemo diuinitatis secretarius: citra omnem iniuriam reprehensionemque potest appel lari: quippe quo gentilium scriptorum nemo sapientior: castior & uerior legitur. Tamque secreta & secrete omnia scribit: ut decidentibus sibi etiam (ut in quadam epistola scribit) propriis tabellis: non possit tamen: nisi a diuinis hominibus lectus atque perlectus intelligi. Ecce iterum Cenotimon isur git: & in medium profetas profert. Item apostolos atque sanctae doctores ecclesite: & quicquid potest ueritatis Christianae: ut in coeno Platonem conuoluat. Aurita imago hominis: & eius quidem defor mis umbra: quis ita loquitur de Platone: ut de christiano? Scimus gentilem fuisse philosophum. Scimus illi multa defuisse homini necessaria baptizato: de fide certissimi & constantissimi doctrinam diligimus in Platone. Boetius pueris nostris in schola Platonem facit admirandum: nisi etiam Boetium pari errore: insaniaque condemnas. Diuus Augustinus mirabilem praedicat in ecclesia: quod maxime mirum potest uideri: cum totur ea tempestate florerent infideles: quocirca seipsum uir sanctissimus quodam loco digne est retractando interpretatus. Sed impetu detrahendi: in spurco ore nascentia uerba profundis Igitur cum sanctis Platonem ut antistitem quendam philosophiae admiramur: consciumque ex maxi ma parte naturae. Gratiam nobis xpas dominus beneficentissime attulit. Illi natura dux fuit: uirum bonum credo fuisse Platonem doctissimumque: ac summum quantum gentilis homo assequi ualuit: theologum: & a nostris inclytis theologis magna ex parte mirifice commendatum: & in quo quidem tui maxime dissimi lis est: summe fuisse uerecundum: ideo diuinitatis: idest summe uirtutis conscium atque secretarium. Expectas ut tibi Cenotimon respondeam: quod me ex gurgustio prodiisse oblatrasti? Hoc ego ingenue fateor me conem habuisse cum sanctis humilibus mansionem: pro qua cum uicinis meis non esset mihi futura cer tatio: immo ne gurgustium quidem ipsum unde prodirem ante Pauli.ii.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 75.6-9","label":"75.6 to 75.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/75.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/75.6"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 76.1-5","label":"76.1 to 76.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/76.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/76.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}